monumenta.ch > Servius > 527
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 526 <<<     >>> Versus 528

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 527

1 lm|fragor intonat|lm 'fragor' est proprie armorum sonus. quod autem dicit 'intonat', illuc spectat 'fulminat Aeneas armis', quae vult fragore tonitrua, splendore fulgetram imitari. non autem mirum est a Venere allatis armis inesse fulgorem: nam et Homerus dicit a Thetide oblata arma habere motum quendam et spiritum, quae duo in aqua esse manifestum est. Thetidem autem novimus nympham esse.
Servius HOME

bav1646.343 bnf7959.203 bnf7960.158 bnf7962.82 bnf10307.396 csg861.337 med221.292 uldBPL52.93