monumenta.ch > Servius > 196 > 603
    >>> Versus 604

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 603

1 lm|tarcho et Tyrrhenlm Tarcho, sic legitur, et Latinus nominativus est de Graeco veniens, ab eo quod est Tarchon, perdito 'n' et ' ω' in ' ο' mutata, ut Apollo Ἀπόλλων: aliter versus non stat.
2 lm|tuta tenebant castra locis|lm hoc est et industria et natura munitissima. sed novimus castra per naturam munita esse non posse, nisi in collibus fuerint: quod si in montibus sunt, quomodo procedit 'latis tendebat in arvis'? ne sit ergo contrarium, intellegamus quod hodieque videmus et legimus, hanc collium fuisse naturam, ut planities esset in summo, in qua inerant castra Tarchonis. quamquam multi velint 'celsoque omnis de colle videri iam poterat legio' ad Aenean referre, ut intellegamus venientes in collibus fuisse Troianos, castra vero Etrusca in campis. quod si velimus accipere, quemadmodum procedit 'tuta tenebant castra locis'? tuta, id est per naturam locorum.
Servius HOME

bav1646.346 bnf7959.205 bnf7960.159 bnf7962.82 bnf10307.399 csg861.346 med221.294 uldBPL52.95

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik