monumenta.ch > Fulgentius Ruspensis > bnf17416.305 > 698
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 697 <<<     >>> Versus 699

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 698

1 lm|deum monstra|lm ideo 'monstra' dixit, quia sub Augusto necdum Romani Aegyptia sacra susceperant. et admittebat locus pro laude Augusti aliquid etiam in deos inclementius dici. Varro indignatur Alexandrinos deos Romae coli.
2 lm|latrator anubis|lm quia capite canino pingitur, hunc volunt esse Mercurium, ideo quia nihil est cane sagacius. bello autem Gigantum plures deos ferarum formas accepisse traditur.
Servius HOME

bav1646.352 bnf7959.208 bnf7960.162 bnf7962.82 bnf10307.404 csg861.370 csg862.2 med221.300 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik