monumenta.ch > Servius > 220 > 721
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 720 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 721

1 lm|dona recognoscit populorum|lm aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret.
2 lm|aptatque superbis postibus|lm porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur 'ad nationes'.
Servius HOME

bav1646.353 bnf7959.208 bnf7960.163 bnf7962.82 bnf10307.404 csg861.372 csg862.4 med221.300 uldBPL52.98