monumenta.ch > Servius > 492 > bnf9389.119 > 52
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 51 <<<     >>> Versus 53

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 52

1 lm|principium pugnae|lm hoc de Romana sollemnitate tractum est. cum enim volebant bellum indicere, pater patratus, hoc est princeps fetialium, proficiscebatur ad hostium fines, et praefatus quaedam sollemnia, clara voce dicebat se bellum indicere propter certas causas, aut quia socios laeserant, aut quia nec abrepta animalia nec obnoxios redderent. et haec clarigatio dicebatur a claritate vocis. post quam clarigationem hasta in eorum fines missa indicabatur iam pugnae principium. post tertium autem et tricesimum diem quam res repetissent ab hostibus, fetiales hastam mittebant. denique cum Pyrrhi temporibus adversum transmarinum hostem bellum Romani gesturi essent nec invenirent locum, ubi hanc sollemnitatem per fetiales indicendi belli celebrarent, dederunt operam, ut unus de Pyrrhi militibus caperetur, quem fecerunt in circo Flaminio locum emere, ut quasi in hostili loco ius belli indicendi implerent. denique in eo loco ante aedem Bellonae consecrata est columna. Varro in Caleno ita ait 'duces cum primum hostilem agrum introituri erant, ominis causa prius hastam in eum agrum mittebant, ut castris locum caperent'. ergo bene hoc poeta de more Romano tractum Turno utpote duci dedit. sed in hac consuetudine fetialis, qui bellum indicebat, antequam hastam iaceret, etiam terram hostium contestabatur: unde quidam volunt Aenean scientem quod bellum gesturus esset, sicut a sibylla cognoverat, ubi ad Italiae partem debitam venit, primum adorasse terram, ut 'geniumque loci primamque deorum Tellurem'.
Servius HOME

bav1646.355 bnf7761.46 bnf7959.210 bnf7960.164 bnf10307.406 csg862.13 med221.302 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik