monumenta.ch > Servius > 272
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 271 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 272

1 lmnsuper his|lm super haec: est figurata elocutio, per dativum casum.
2 lm|campi quod rex habet ipse Latinus|lm mos fuerat ut viris fortibus sive regibus pro honore daretur aliqua publici agri particula, ut habuit Tarquinius Superbus in campo Martio: quod spatium ab Homero τέμενος dicitur. hoc ergo, quod Latinus pro honore de republica habuit, ab Ascanio intellegamus esse promissum.
Servius HOME

bav1646.361 bnf7761.51 bnf7959.212 bnf7960.166 bnf10307.410 csg862.32 med221.306 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik