monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 4 > 280
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 279 <<<     >>> Versus 281

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 280

1 lm|tantum|lm tantummodo hoc possum de me promittere, ut semper audeam, semper velim fortiter facere: nam hoc est quod dicit 'fortibus ausis dissimilem arguerit'. tantum ergo meum est hoc promittere, sive prospera, sive adversa fortuna comitetur: nam 'aut' disiunctiva particula est, non negantis adverbium. quidam sic intellegunt: tantummodo fortuna prospera non in contrarium recidat: tamquam nunc in secundis rebus sit, cum obsideatur. alii ita putant: me nulla dies dissimilem arguet, sive quae est hodie fortuna permanserit, sive etiam laeta fuerit, id est nec si feliciter mihi, nec si infeliciter cesserit, dissimilis ero huic conatui. et melius legitur sine aspiratione, id est 'aut adversa'.
Servius HOME

bav1646.361 bnf7761.51 bnf7959.212 bnf7960.166 bnf10307.410 csg862.33 med221.307 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik