monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6436.46 > 645
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 644 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 645

1 lm|fidusque ad limina custos|lm aedituus fuit: quod, ut supra diximus, in ingenti honore apud maiores fuit. illic enim et epulabantur et deos colebant; census etiam omnis illic servabatur: quod et Plautus docet in Asinaria, in qua inducit Sauriam, servum atriensem, in tota familia plurimum posse. 'ad limina' sane figuratum.
Servius HOME

bav1646.370 bnf7761.51 bnf7959.217 bnf7960.171 bnf10307.417 csg862.68 med221.314 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik