monumenta.ch > Servius > 706 > 175
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 174 <<<     >>> Versus 176

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 175

1 lmnterpres hominum divumque|lm 'interpres' medium est: nam et deorum interpretator, et hominum, quibus divinas indicat mentes, interpres vocatur. et notandum quod ait Nigidius Figulus, has artes ita inter sese esse coniunctas, ut alterum sine altero esse non possit: unde his quos perfectos vult probare Vergilius, omnium divinandi artium praestat scientiam, ut hoc loco, item supra Heleno, de quo ait 'Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii lauros, qui sidera sentis'. Nigidius autem solus est post Varronem, licet Varro praecellat in theologia, hic in communibus litteris: nam uterque utrumque scripserunt.
Servius HOME

bav1646.382 bnf7761.62 bnf7959.222 bnf7960.176 bnf10307.425 csg862.114 med221.324 uldBPL52.105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik