monumenta.ch > Servius > 272
    >>> Versus 273

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 272

1 lm|cometae sanguinei lugubre rubent|lm pro 'lugubriter'. cometae autem latine crinitae appellantur. et stoici dicunt has stellas esse ultra XXXII. quarum nomina et effectus Avienus, qui iambis scripsit Vergilii fabulas, memorat. Plinius etiam Secundus dicit, cometas stellas esse naturales, quae apparent certis temporibus. item hoc quoque commemorat, cometas fieri de planetis quinque, unde interdum bonum, interdum pessima significant. nam si de Venere aut Iove fiant, optima praenuntiant; si de Marte aut Saturno, deteriora: nam Mercurialis semper talis est, qualis ille cui cohaeret; unde et minister deorum fingitur. hinc est ergo quod modo ait 'cometae sanguinei lugubre rubent', id est noxii. hanc stellam Electram dicunt, cum qua Iuppiter concubuit. quae cum Troiam ardentem videret, capillum lacerabat atque ita in astra est recepta. sane Avienus cometarum has differentias dicit: stella, quae obliquam facem post se trahens quasi crinem facit, Hippius vocatur. ista si ab occasu solis in ortum veniat, mala Persidi et Syriae ostendit; si ad meridiem attenderit, Africam et Aegyptum a malis relevat, solis pecoribus pestem denuntians; si septemtrionem respexerit, Aegyptum bellis et miseriis premit; si occidentem attenderit, gravat Italiam et quicquid ab Italia usque ad Hispanias tenditur; si a meridie in septemtrionem ierit, a bellis quidem externis securitatem denuntiat, sed seditiones domesticas significat. alter cometes est, cui ex gladio nomen est, nam Graece ξιφίας appellatur. cuius tractus est longior et pallidus color, neque comas habere dicitur, et hebetior eius flamma est. qui si orientem attenderit, regem Persidis dolis significat appetendum, denuntiat et bella; etiam Syrios pari conditione involvit; et Libyam atque Aegyptum fraude et insidiis nuntiat posse laborare. quod si occidentem attenderit, foedera nocua regionis eius regi significat, quae dicit per puellam conrogatam in nuptias posse dissolvi. alter cometes est, qui lampas appellatur et quasi fax lucet. hic cum orientem attenderit, omnes illas orientis partes dicit nebulis posse laborare frugesque eorum caliginoso aere corrumpi; si meridiem attenderit, Africam dicit siccitate et serpentibus posse laborare; si occidentem spectaverit, Italiam dicit adsiduis fluminum inundationibus laborare; si septemtrionem viderit, famem gentibus septemtrionalibus significat. est etiam alter cometes, qui vere cometes appellatur; nam comis hinc inde cingitur. hic blandus esse dicitur. qui si orientem attenderit, laetas res ipsi parti significat; si meridiem, Africae aut Aegypto gaudia; si occidentem inspexerit, terra Italia voti sui compos erit. hic dicitur apparuisse eo tempore quo est Augustus sortitus imperium; tunc denique gaudia omnibus gentibus futura sunt nuntiata. si septemtrionem attenderit, prospera universa significat. est alter cometes in tympani modum, qui nec valde lucet, et electri colorem habet, quem disceum vocant. iste quoniam ex uno loco non solet gigni, orbi terrarum caedes, rapinas, bella et cetera mala significat. sextum cometen appellari ex regis Typhonis nomine Typhonem dicunt, qui semel in Aegypto sit visus, qui non igneo, sed sanguineo rubore fuisse narratur; globus ei modicus dicitur et tumens, crinem eius tenui lumine apparere ferunt, qui in septentrionis parte aliquando fuisse dicitur. hunc Aethiopes dicuntur et Persae vidisse et omnium malorum et famis necessitates pertulisse. quarum †ple vel inpleniores differentias, vel in Campestro vel in Petosiri, siquem delectaverit, quaerat.
Servius HOME

bav1646.385 bnf7761.62 bnf7959.224 bnf7960.178 bnf10307.428 csg862.126 med221.326 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik