monumenta.ch > Servius > 325
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 324 <<<     >>> Versus 326

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 325

1 lmnfelix nova gaudia cydon|lm de Cretensibus accipimus quod in amores puerorum intemperantes fuerunt: quod postea in Laconas et in totam Graeciam translatum est, adeo ut et Cicero dicat in libris de re publica, obprobrio fuisse adulescentibus si amatores non haberent. propter quod poeta Cydonem inducit amatorem. novimus autem Cydonas Cretenses dici. sane 'Cydon' quando nomen est proprium, 'Cy' naturaliter producit; si appellativum, corripit 'Cy', ut 'Parthus sive Cydon, telum inmedicabile torsit'. tamen Statius etiam in proprio corripuit, ut 'haec regi promissa Cydon haec Lampe dabamus': quod fecit, abutens licentia qua utimur in propriis nominibus.
2 lm|nova gaudia|lm quem tunc primum amare coeperat.
Servius HOME

bav1646.386 bnf7761.62 bnf7959.224 bnf7960.178 bnf10307.428 csg862.130 med221.327 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik