monumenta.ch > Hieronymus > csg75.473 > 423
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 422 <<<     >>> Versus 424

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 423

1 lm|tua quercus|lm in tuis ripis creata. sane superius de speciebus stativi augurii dictum est, in quibus capillorem esse diximus, quod hoc loco tangit. capillor autem dicitur cum auspicato arbor capitur et consecratur Iovi Fulguri: dicit enim his versibus 'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam' et reliqua, 'haec arma exuviasque viri tua quercus habebit': hic ergo cum arborem nominat, videtur veteris ritus inducere mentionem.
Servius HOME

bav1646.389 bnf7761.54 bnf7959.225 bnf7960.180 bnf10307.430 csg862.139 med221.330 uldBPL52.106