monumenta.ch > Servius > 541
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 540 <<<     >>> Versus 542

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 541

1 lmmmolat|lm quasi victimam, ut ille consueverat: nam hoc verbo ad sacerdotis nomen adlusit. sane immolari proprie dicuntur hostiae, non cum caeduntur, sed cum accipiunt molam salsam: Cato in originibus ita ait Lavini boves immolatos, prius quam caederentur profugisse in †siciliam.
2 lmngentique umbra tegit|lm aut magnitudine corporis sui, aut clipei obumbrat eius cadaver: aut 'ingenti umbra', id est morte tegit, ut 'in aeternam clauduntur lumina noctem': aut 'ingenti umbra tegit' secundum usum accipiendum, id est insultatione eum opprimit et adumbrat, ut superatos dicimus adumbratos: aut 'ingenti umbra tegit' †aut inferior tegat adversum hostes a fortiore quod institutum vivunt causa spoliorum detrahendorum: sequitur enim 'arma Serestus lecta refert humeris'.
3 lm|serestus|lm Serestos duos intellegamus, unum in castris et unum cum Aenea: nam Troiani nondum erupere de castris, ut intellegamus eum quem supra dixit. ergo duo sunt; nec mirum, cum et ipse dixerit, quod exemplo esse possit 'Assaracique duo'.
Servius HOME

bav1646.391 bnf7761.58 bnf7959.227 bnf7960.181 bnf10307.432 csg862.150 med221.332 uldBPL52.106