monumenta.ch > Servius > 882 > 9
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 8 <<<     >>> Versus 10

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 9

1 lm|telaque trunca virlm id est praefracta; ita enim in tropaeis poni consueverunt: Iuvenalis 'et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre'. vel 'trunca tela' quae de suo clipeo legerat: ideo enim 'trunca', quod in evellendo praefracta.
2 lm|et bis sex thoraca petitum perfossumque locis|lm duodecim vulneribus adpetitum: quia, ut supra diximus, totius Tusciae populus in duodecim partes fuit divisus, ut 'gens illi triplex, populi sub gente quaterni', qui singulis lucumonibus parebant. moris autem fuit ut interemptos duces omnis vulneraret exercitus, sicut etiam de Hectore Homerus commemorat. unde est 'quae circum plurima muros accepit patrios'. non ergo ab Aenea, sed ab his qui 'uni odiisque viro telisque frequentibus instant': quod ostendit Mezentius, cum sub Aeneae telis iaceret 'scio acerba meorum circumstare odia': neque enim hoc in illo momento periculi meminisset, nisi eos cerneret inminere.
Servius HOME

bav1646.400 bnf7959.231 bnf7960.184 bnf10307.439 csg862.184 med221.340 uldBPL52.108

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik