monumenta.ch > Servius > 402 > tblHarleyMS1775.19v > 31
    >>> Versus 32

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 31

1 lm|qui parrhasio evandro|lm Arcadico a civitate Arcadiae, quam Donatus vult a parra avi dictam: quod procedit, si parra nomen est Graecum; si autem Latinum est, stulte sensit, nam Graecum nomen etymologiam Latinam non recipit. alii Iovis filium Parrhasium dicunt, qui habuit Arcadem filium, ex quo primo Parrhasii, post Arcades dicti sunt. sane Arcadum genera fuerunt quattuor, Parrhasiorum, Maenaliorum, Azanorum, Cynaethorum. alii non Azanos et Cynaethos, sed Azanes et Cynaetheos dicunt.
Servius HOME

bav1646.401 bnf7959.231 bnf7960.185 bnf10307.440 csg862.187 med221.340 uldBPL52.109