monumenta.ch > Servius > 784 > 80
    >>> Versus 81

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 80

1 lm|equos et tela quibus spoliaverat hostem|lm vel Pallas, vel Aeneas: nam ambigue positum est. spolia autem cum proprie ea tantum sint quibus hostis spoliari potest, ut lorica vel vestis, abusive iam spolium dicitur quicquid hostibus tollitur: unde est 'postquam illum vita victor spoliavit Achilles'. alii 'equos et tela, quibus spoliaverat hostem' ad Pallantem volunt tantum pertinere, quia in antiquis disciplinis relatum est, quae quisque virtute ornamenta consecutus esset, ut ea mortuum eum condecorarent: Sallustius 'exuant armis equisque'.
Servius HOME

bav1646.403 bnf7959.232 bnf7960.185 bnf10307.441 csg862.192 med221.341 uldBPL52.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik