monumenta.ch > Servius > 560 > 134
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 133 <<<     >>> Versus 135

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 134

1 lm|mixtique inpune Latinlm apud maiores enim magna erat cura fidei, adeo ut indutiis factis conloqui soliti essent duces populi Romani cum hostium ducibus, summaque severitate vindicaretur, si iniuriam se passos quererentur: denique obsessa urbe a Tarquiniis inter Porsennam et Romanos factis indutiis, cum ludi circenses in urbe celebrarentur, ingressi hostium duces curuli certamine contenderent et victores coronarentur. 'inpune' autem hoc loco sine periculo.
Servius HOME

bav1646.404 bnf7959.233 bnf7960.186 bnf10307.442 csg862.198 med221.343 uldBPL52.111