monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.343 > 143
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 142 <<<     >>> Versus 144

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 143

1 lm|rapuere faces|lm 'rapuere' raptim et festinanter tulerunt. sed apud Romanos moris fuit ut noctis tempore efferrentur ad funalia - unde etiam funus dictum est - quia in religiosa civitate cavebant, ne aut magistratibus occurrerent aut sacerdotibus, quorum oculos nolebant alieno funere violari. inde etiam qui funeri praeerant a vespera primum vesperones, deinde vespillones dicti videntur. et magis moris Romani ut inpuberes noctu efferrentur ad faces, ne funere inmaturae subolis domus funestaretur: quod praecipue accidebat in eorum qui in magistratu erant filiis. ideo Vergilius Pallantis corpus facit excipi facibus, quia acerbum funus. funera autem alii a funalibus candelis, sebo vel cera circumdatis, dicta <tradunt>, quod his praelucentibus noctu efferrentur mortui: alii a fungendo, quod eo supremo in eo qui decessit, officio fungimur, vel quod hi qui mortui sunt 'vita functi' dicuntur. alii tradunt, de filiis qui in potestate patris sint, non putari ius esse funus vocari fierique, quia servi loco sint parenti, et si id fiat, familia funestata sit. ergo hic merito Pallantis funus facibus celebratur, ut filii. alii, sicut Varro et Verrius Flaccus, dicunt: si filius familias extra urbem decessit, liberti amicique obviam procedunt, et sub noctem in urbem infertur cereis facibusque praelucentibus, ad cuius exsequias nemo rogabatur. sane haec corpora sive proici iubebantur, a cadendo, sive quod sepultura carebant 'cadavera' dicta.
Servius HOME

bav1646.404 bnf7959.233 bnf7960.186 bnf10307.442 csg862.199 med221.343 uldBPL52.111