monumenta.ch > Servius > 458 > 271
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 270 <<<     >>> Versus 272

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 271

1 lm|nunc etiam horribili visu p. s.|lm hoc loco nullus dubitat fabulae huius ordinem a Vergilio esse conversum: nam Diomedis socios constat in aves esse conversos post ducis sui interitum, quem extinctum inpatienter dolebant. hae aves hodieque Latine Diomedeae vocantur, Graeci eas ἐρωδιούς dicunt. habitant autem in insula quae est haud longe a Calabria, in conspectu Tarentinae civitatis. quinetiam de his avibus dicitur quod Graecis navibus laetae occurrant, alienas vehementer fugiant, memores et originis suae et quod Diomedes ab Illyriis interemptus est.
2 lm|portenta s.|lm re vera enim portentum est homines in aves esse conversos.
Servius HOME

bav1646.410 bnf7959.236 bnf7960.188 bnf10307.447 csg862.219 med221.348 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik