monumenta.ch > Servius > 5
    >>> Versus 6

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 5

1 lm|saucius ille |lm κατ' ἐξοχήν 'ille leo', id est princeps ferarum: vel certe veteri more ad magnitudinem pertinet, ut 'ac velut ille canum morsu'; interdum nobilitatem significat, ut 'multum ille et terris iactatus'; aut similem designat: Lucilius 'velut ollim auceps ille facit cum inproviso insidiisque': quamvis quidam 'ille' pro se superfluum hoc loco pronomen tradunt. 'saucius' autem 'pectus' saucium pectus habens, ut 'nudatosque umeros oleo perfusa nitescit'. et bene alia verba interposuit, quia 'saucius pectus' et sonabat asperrime, et inperitis poterat soloecismus videri. et 'saucius pectus' congrue, in quo Turni dolor est.
2 lm|gravi vulnere|lm 'gravi' id est forti, ut 'ferit ense gravem Thymbraeus Osirim'. 'venantum' autem 'vulnere' quod venantes fecerunt.
Servius HOME

bav1646.427 bnf7761.70 bnf7959.244 bnf7960.194 bnf10307.459 csg862.278 med221.360