monumenta.ch > Servius > 7
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 6 <<<     >>> Versus 8

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 7

1 lm|excutiens cervice toros|lm cervice excutiens: an quos in cervice habet?
2 lm|latronis|lm insidiatoris, a latendo; sed modo venatoris. et est Graecum: nam λατρεύειν dicunt obsequi et servire mercede, unde latrones vocantur conducti milites. moris autem erat ut hos imperator et circa se haberet et eos primos mitteret ad omne discrimen: unde nunc dicit latronis telo fixum leonem, quia etiam venatores operas suas locare consuerunt. sic etiam dicti qui circa vias sunt, quod ut milites sunt cum ferro, aut quod latent ad insidias faciendas. ergo ex eadem similitudine 'latronem' hic venatorem accipiendum, quia et obsidet saltus, et cum ferro est. sane 'latronem' venatorem quis ante hunc? Varro tamen dicit, hoc nomen posse habere etiam Latinam etymologiam, ut latrones dicti sint quasi laterones, quod circa latera regum sunt, quos nunc satellites vocant: una tamen est significatio, licet in diversa etymologia. Plautus in Pyrgopolinice aperte ostendit quid sint latrones, dicens 'rex me Seleucus misit ad conducendos latrones' (Plaut. Mil. 1, 1, 75). idem in Bacchidibus exsecutus est, militem 'latronem' dicens, 'suam qui auro vitam venditat' .
Servius HOME

bav1646.427 bnf7761.70 bnf7959.244 bnf7960.194 bnf10307.459 csg862.279 med221.360

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik