monumenta.ch > Servius > 119
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 118 <<<     >>> Versus 120

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 119

1 lm|aras gramineas|lm Romani enim moris fuerat caespitem arae superimponere et ita sacrificare. 'gramineas' autem ideo, quia et de bello res agitur et Marti sacrificatur, cui gramen est consecratum, quod secundum Plinium in naturali historia ex humano cruore procreatur. gramen autem herbae species est, licet omnis herba gramen vocetur, sicut robur omne lignum, cum sit et species.
2 lm|fontemque ignemque ferebant|lm 'fontem' pro aqua posuit, a toto partem. sane ad facienda foedera semper aqua et ignis adhibentur; unde econtra quos arcere volumus a nostro consortio, eis aqua et igni interdicimus, id est rebus, quibus consortia copulantur. ad haec autem foedera aqua de certis fontibus peti solet.
Servius HOME

bav1646.431 bnf7761.75 bnf7959.246 bnf7960.196 bnf10307.462 csg862.294 med221.363

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik