monumenta.ch > Servius > 143
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 142 <<<     >>> Versus 144

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 143

1 lm|cunctis praetulerim|lm litotes figura per contrarium; plus enim dicit et minus significat. namque alias omnes est persecuta, huic vero libenter indulsit: et dicit se hanc omnibus praetulisse, quasi etiam alias in honore habuerit. ergo ideo hoc dicit, ut tollat causam, quam potuit Iuturna habere suspectam. sane tale est et illud Sallustianum 'mare Ponticum dulcius quam cetera', cum nullum dulce sit. sane sciendum non inmerito finxisse Vergilium, nymphae, id est parti suae, indulsisse Iunonem.
2 lm|quaecumque Latinae|lm quae sint Latinae, cum quibus Iuppiter concubuerit, incertum est.
Servius HOME

bav1646.434 bnf7761.76 bnf7959.247 bnf7960.196 bnf10307.463 csg862.297 med221.363

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik