monumenta.ch > Servius > 394 > 519
    >>> Versus 520

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 519

1 lm|pauperque domus|lm 'hic' et 'haec pauper' dicimus: nam 'paupera' usurpatum est. sic Plautus 'paupera est haec mulier'. sed hoc hodie non utimur. ea enim nomina, quae ablativo singulari in 'e' exeunt, si feminina ex se faciunt, similia faciunt; neque enim heteroclita, alterius declinationis esse possunt: ut puta, quia 'ab hoc hospite' facit, 'hic' et 'haec hospes' dicamus necesse est: Lucanus 'hospes in externis audivit curia tectis' (Lucan. 5,11): 'ab hoc leone' 'hic' et 'haec leo'; 'ab hoc latrone' 'hic' et 'haec latro'; 'ab hoc fullone' 'hic' et 'haec fullo'; 'ab hoc nepote' 'hic' et 'haec nepos': nam ut 'neptis' dicamus in iure propter successionis discretionem admissum est. sciendum tamen 'hospita' 'paupera' 'leaena' 'lea' usurpata a poetis esse.
Servius HOME

bav1646.441 bnf7761.69 bnf7959.250 bnf7960.198 bnf10307.468 csg862.323 med221.367

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik