CAPUT XIII. De Calendis, Nonis et Idibus. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 | Priscis temporibus pontifici minori haec providentia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum, visumque regi sacrificulo nunciaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato, idem pontifex calata, bav1449.51 v id est, vocata in Capitolium plebe, iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Calendis ad Nonas superessent, pronunciabat, et quintanas quidem dicto quinquies verbo καλῶ septimanas repetito seties praedicabat. |
2 | Verbum autem καλῶ Graecum est, id est, voco; et hunc diem qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Calendas vocari; hinc et ipsi curiae csg250.214 ad quam vocabantur Calabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam vocaretur populus. Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post novam lunam oportebat Nonarum die populares, qui in agris essent, confluere in urbem, accepturos causas feriarum a rege sacrorum, sciturosque quid esset eo mense faciendum. |
3 | Unde quidam hinc Nonas existimant dictas, quasi novae initium observationis, bnf1615.35 r vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putarentur. Porro Idus vocari placuit diem, qui dividit mensem. Iduare enim Etrusca lingua dividere est; unde vidua, quasi valde idua, id est, valde divisa; aut vidua, id est, a viro divisa. Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, a specie; quae apud illos εἰδέα vocatur, quod ea die plenam speciem luna demonstret. |
4 | Notandum autem quod in Scriptura sacra Calendas cum legimus, nihil aliud quam novae ortum lunae intelligere debemus, iuxta illud csg251.68 Numerorum: In Calendis autem, id est, in mensium exordiis, offeretis holocausta Domino. Quia nimirum Hebraei, ut supra dictum est, non alia mensium exordia quam Neomenias, id est, novilunia, norunt. |