monumenta.ch > Seneca Maior > 5
Seneca Maior, Controversiae, 4, Casus IV <<<     >>> Casus VI

Casus V

0  Privignus medicus: Abdicavit quidam filium. abdicatus medicinae studuit. cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, sanavit. reductus est. postea aegrotare noverca coepit. desperaverunt medici. rogat pater filium, ut curet novercam. nolentem abdicat. contradicit. 1  Quo pacto istud evenit, ut abdicatione mea pater aegrotaret, reditu noverca? Pietati cessere morbi. Medicinam relinquo, multum laboris, multum vigiliarum; adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt. Et medicus possum decipi et non possum privignus excusari. 'Eundem' inquit 'medici morbum esse dicunt'; nempe illi qui negaverunt te posse sanari. Ego vero cedo domo, si fateris illam sic posse sanari. Timeo fortunam; imputabitur mihi, si quid acciderit. Ecce tu me non posse non credis. omnes medici negant, et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. Non sum tantae scientiae quantae videor: magnis praeceptoribus opus est; ego abdicatus studui. quaeris, quomodo te sanaverim? non tibi medicus sed filius profui. desiderio laborabas; gratum tibi erat quidquid meis manibus acceperas. ut primum intravi, recreatus es; quid in te curandum esset, adverti. haec non eodem morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari, quo volunt. Temerariis remediis graves morbi curantur, quibus uti non audeo in noverca. 2  Extra. Non oportet adulescentem quicquam novercae suscensere; alioqui odit et gaudet. ferendus est adulescens, si se excusat, non est, si ulciscitur. 3  Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me servasti? Hostis aliquando vulnus sanavit quod fecerat, ob hoc maxime, quia alius sanare non poterat. Negant posse sanari, nemo suscipit; nemo enim vult curationem filio praeripere. 4  Extra. POLLIO dicebat: inter patres et filios id solum iudex putat licere quod oportet.
Seneca Maior HOME