monumenta.ch > Seneca Maior > 7
Seneca Maior, Controversiae, 6, Casus VI <<<     >>> Casus VIII

Casus VII

0  Demens qui filio cessit uxorem: DEMENTIAE SIT ACTIO. Qui habebat duos filios, duxit uxorem. alter ex adulescentibus cum aegrotaret et in ultimis esset, medici dixerunt animi vitium esse. intravit ad filium stricto gladio pater, rogavit, ut indicaret sibi causam: ait amari a se novercam. cessit illi uxore sua pater. ab altero accusatur dementiae. 1  Audite rem novam: fratrem crudelem, novercam misericordem. Insanus sum, quia aliquis meo beneficio sanus est? Tradidi illi uxorem, sed eripueram: 'testor' inquit 'praesides pietatis deos, amare antequam duceres coepi. ' Ita tu iniuriam vocas, quod fratrem habes, non habes novercam? Transii praeter istius oculos cum ferro; gladium mihi nemo nisi aeger extorsit. Patri, qui periculum filii morientis sustinere non potuit, ignoscendum in qualicumque facto est. 2  Pars altera. Alter lenocinio curavit, alter parricidio convaluit. Quid? hoc adulterium esse non putas, quod marito conciliante committitur? nescio, furiosius uxorem duxerit an habuerit, an dimiserit, an collocarit. Quam demens est cui adulterium pro beneficio imputatum est! Strinxit gladium maritus, non ut vindicaret adulterium sed ut faceret. Mori potius debuit frater quam sanari turpiter; quid enim, si matrem, si sororem concupisset? quaedam remedia graviora ipsis peniculis sunt. Omnia inter privignum et novercam composita; simulatum morbum et derisum mimo turpissimo patrem.
Seneca Maior HOME