monumenta.ch > Ambrosiaster > 2
Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 12, PRIMUM. <<<     >>> III.

CAPUT II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 (Vers. 1). Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. Haec scit Deum, quae appellatur sana doctrina; Dei enim doctrina salutaris est.
2 (Vers. 2.) Seniores sobrios esse, graves, prudentes, sanos fide, dilectione, patientia. Qui sint sanae doctrinae, ostendit; ut minus sobrios, minus graves, infideles, sine charitate, impatientes, insanae doctrinae discipulos significaret. His enim operibus nescitur Deus, neque iustitia eius.
3 (Vers. 3, 4, 5.) Anus pari modo [Rom. edit., in habitu religione digno.] in statu religione digno, non criminatrices, non vino multo servientes, bona docentes; ut instituant adolescentulas viros suos diligere, amare filios, prudentes, pudicas esse, castas, domus curam habentes, subditas propriis viris: ne verbum Dei blasphemetur.
4 Tales praecipit esse seniores, ut exemplo sint bonae conversationis iunioribus; ut si infideles viros habeant, congaudeant eis magis, quam blasphement nomen Dei, dum vident quia propter Dei timorem propensius obsequuntur suis viris.
5 (Vers. 6, 7, 8.) Iuniores similiter hortare continentes esse, per omnia temetipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile; ut is qui e diverso est, revereatur, nihil habens dicere de nobis dignum reprehensione. Quoniam iuventus solet modum egredi, immo promptior esse ad lapsum, idcirco salubribus retinaculis contineri iubetur, ut infrenata divinis legibus gubernetur.
6 Quod ut effici non sit arduum aut difficile, magistrum formam esse praecipit; ut ea quae docet, quomodo fiant, ostendat; ut ii qui profani sunt, et inimici fidei, erubescant, videntes quia quae verbis docet, vera esse probat factis.
7 (Vers. 9, 10,) Servos dominis suis subditos esse [Eadem Rom. edit., in omnibus obsequentes.] in omnibus, optimos, non responsatores, non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes; ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Bonis operibus et fide doctrinam dicit ornari Dominicam; tunc enim [Omnes edit., placita est, et decora: contra vero mss. prope ad unum nobiscum faciunt. At infra pro, indecorum esse habetur in mss. quibusdam, inamabile esse.] placita est doctrina, si hic qui eam profitetur, non illam exosam faciat, abnegans factis, sed amabilem et veram; non potest enim indecorum esse, quod verum est.
8 Cum ergo dicta sequentibus factis implentur, ostenduntur vera, ac per hoc decora. Tunc possunt domini servos suos non tantum a fide non prohibere, verum etiam gaudere; quia fidem eorum etiam sibi vident proficere. Nemo enim fidem Dei custodiens, infidelis potest esse hominibus.
9 (Vers. 11, 12.) Illuxit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegata impietate et saecularibus desideriis, temperanter, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo. Donum Dei illuxisse hominibus dicit per Christum, id est, veritatem unius Dei manifestatam in Christo: ut pia professione Creatorem praedicemus in Trinitatis unitate: quod prius latuit humanum genus, nunc autem misericordia Dei eluxit; ut erroris tenebras evitantes, id est, ignorantiam et impietatem mundanorum fugientes, pii inveniamur in parentem omnium Deum, profitentes eum in veritate, quam tradit Evangelium Filii eius: et ut huius rei mercedem habere possimus, bona opera faciamus.
10 Quomodo enim illi qui solum Patrem praedicat, spes nulla est, si non profiteatur in eadem veritate et Filium: ita et huius spes frustra est, qui solam professionem fidei habet sine bonis operibus.
11 (Vers. 13, 14, 15.) Exspectantes beatam spem, et adventum [Rom. edit., gloriae magni Dei . . . . sibi populum peculiarem.] gloriae beati Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis; ut redimeret nos ab omni iniquitate, et emundaret sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum. Hanc esse dicit beatam spem credentium; quia exspectant adventum gloriae magni Dei, quod revelari habet, iudice Christo, in quo Dei Patris videbitur potestas et gloria; ut fidei suae praemium consequantur.
12 Ad hoc enim redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes, repleti operibus bonis, regni Dei haeredes esse possimus. Haec loquere et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.