monumenta.ch > Ambrosius > 2
    >>> I.

bnf1732.86  LIBER SECUNDUS HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Superiore [Cic. Offic., lib. II, p. 373, lin. 45: Quemadmodum officia ducerentur ab honestate . . . explicatum arbitror libro superiore.] libro de officiis tractavimus, quae convenire honestati arbitraremur, in qua vitam beatam positam esse nulli dubitaverunt, quam Scriptura appellat vitam aeternam. Tantus enim splendor [Ultimae edit. Paris., honestati arbitrabamur; positam esse minime dubitabamus.] honestatus est, ut vitam beatam efficiant tranquillitas conscientiae, et securitas innocentiae. Et ideo sicut exortus sol lunae globum et caetera stellarum abscondit lumina, ita fulgor honestatis, ubi vero et incorrupto vibrat decore, caetera quae putantur bona secundum voluptatem corporis, aut secundum saeculum clara et illustria, obumbrat.
2 Beata plane, quae non alienis aestimatur iudiciis, sed domesticis percipitur sensibus, tamquam sui iudex. Neque enim populares opiniones pro mercede aliqua requirit, neque pro supplicio pavet. Itaque quo minus sequitur gloriam, eo magis super eam eminet. Nam qui gloriam requirunt, his ea merces praesentium, umbra futurorum est, quae impediat vitam aeternam; quod in Evangelio scriptum est: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam [Matth. 6, 2]; de his scilicet qui velut [Edit. et quidam mss., tuba canendo; alii, tuba canentes.] tuba canente, vulgare liberalitatem suam quam faciunt circa pauperes, gestiunt. Similiter et de ieiunio quod ostentationis causa faciunt: Habent, inquit, mercedem suam.
3 Honestatis igitur est vel misericorbnf1732.87diam facere, vel ieiunium deferre in abscondito; ut mercedem videaris a solo Deo tuo quaerere, non etiam ab hominibus. Nam qui ab hominibus quaerit, csg97.156 habet mercedem suam: qui autem a Deo, habet vitam aeternam: quam praestare non potest nisi auctor aeternitatis, sicut illud est: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [Luc. 23, 43]. Unde expressius Scriptura vitam aeternam appellavit eam quae sit beata; ut non hominum opinionibus [Edit., aestimanda relinqueretur; mss., aestimandum relinqueretur: supple, negotium.] aestimandum relinqueretur, sed divino iudicio committeretur.
4 Itaque philosophi [Quae de variis philosophorum opinionibus circa naturalem beatitudinem hic referuntur, ea desumpta sunt a Cicerone, non quidem ex Officiorum, sed ex aliis eiusdem philosophicis libris, puta ex iis qui supersunt Academ. quaest. e quinque libris lib. de Finibus bon. et mal. ac potissimum e quinto, nec non e libris totidem Tuscul. quaest., et maxime etiam ex ultimo: ubi tantam locutionum, doctrinae, atque in multis ipsius ordinis consensionem cum eis quae hoc et proximis duobus capitibus traduntur, advertere est; ut non sit dubium quin eo respexerit sanctus Ambrosius.] vitam beatam, alii in non dolendo posuerunt, ut Hieronymus: alii in rerum scientia, ut Herillus, qui audiens ab Aristotele et Theophrasto mirabiliter laudatam esse rerum scientiam, solam eam quasi summum bonum posuit; cum illi eam quasi bonum, non quasi solum bonum csg97.157 laudaverint. Alii [Voluptatem hanc non tam corpoream quam spiritalem intelligi debere, sunt qui contendant: qua de re satis diximus ad cap. 13, num. 50.] voluptatem dixerunt, ut Epicurus: alii, ut Callipho, et post eum Diodorus, ita interpretati sunt, ut alter ad voluptatem, alter ad vacuitatem doloris, consortium honestatis adiungerent, quod sine ea non possit esse beata vita. Zenon Stoicus solum et summum bonum quod honestum est: Aristoteles autem vel Theophrastus et caeteri peripatetici in virtute quidem, hoc est honestate vitam beatam esse, sed compleri eius beatitudinem etiam [Edit. ac pauci mss., corporis voluptatibus atque externis bonis: alii nonnulli, corporis egregiis voluptatibus, etc. Sed Thuan., duo Vatic., totidem Laudun. et alii aliquot, corporis, atque externis bonis. Optime, siquidem vox corporis congruit cum bonis; ut infra clarius exprimitur. Et post duos versus ubi edit., vitam beatam in cognitione; unus ms., in coniunctione, etc.; omnes alii legunt vitam aeternam, etc. Idque ita legendum esse declarant quae continuo post adducuntur Scripturae testimonia, tum quod infra dicitur, Habet ergo vitam aeternam fides. Porro ex tota serie facile intelligas non hic agi de illa aeterna vita, quae resurrectionem secutura est, sed quae per hanc etiam lucis usuram a iustis vivitur; ac proinde vitam aeternam appellari eam quae sit beata, ut supra sub finem cap. 1 declaratur, proptereaque in sensu non errasse editiones.] corporis atque externis bonis asseruerunt.
5 Scriptura autem divina vitam aeternam in cognitione posuit divinitatis, et fructu bonae operationis. Denique utriusque assertionis Evangelicum suppetit testimonium. Nam et de scientia bnf1732.88 ita dixit Dominus Iesus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. 17, 3]. Et de operibus ita respondit: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit [Matth. 19, 29].
6 Sed ne aestimetur hoc recens esse, et prius tractatum a philosophis, quam in Evangelio praedicatum (anteriores enim Evangelio philosophi, id est, Aristoteles et Theophrastus, vel Zenon atque Hieronymus, sed posteriores prophetis), accipiant quam longe antequam philosophorum nomen audiretur, per os sancti David csg97.158 utrumque aperte videatur expressum. Scriptum est enim: Beatus quem tu erudieris, Domine; et de lege tua docueris eum [Psal. 93, 12]. Habemus et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupiet nimis [Ps. 111, 1]. Docuimus de cognitione, cuius praemium aeternitatis fructum esse memoravit, adiiciens Propheta, [Ita mss. multo plures potioresque: alii autem atque edit., quae sint in domo . . . Gloria, inquit, et divitiae in domo eius, etc.] quia in domo huius timentis Dominum, vel eruditi in Lege, et cupientis in mandatis divinis: Gloria et divitiae, et iustitia eius manet in saeculum saeculi (Ibid. 3). De operibus quoque in eodem psalmo subiunxit vitae aeternae suppetere praemium viro iusto. Denique ait: Beatus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio; quia in saeculum non commovebitur. In memoria aeterna erit iustus (Ibid., 5, 6). Et infra: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum (Ibid., 9).
7 Habet ergo vitam aeternam fides, quia fundamentum est bonum: habent et bona facta, quia vir iustus et dictis bnf1732.89 et rebus probatur. Nam si exercitatus sit in sermonibus, et desidiosus in operibus, prudentiam suam [Edit. ac mss. aliquot, factis repellit.] factis refellit: et gravius est scire quid facias, nec fecisse quod faciendum cognoveris. Contra quoque strenuum esse in operibus, affectu infidum, ita est ac si vitioso fundamento pulchra culminum velis elevare fastigia: quo plus exstruxeris, plus corruit; quia sine munimento fidei bona opera non possunt manere. Infida statio in portu navem csg97.159 perforat, et arenosum solum cito cedit, nec potest impositae aedificationis sustinere onera. Ibi ergo plenitudo praemii, ubi virtutum perfectio, et quaedam in factis atque dictis aequalitas sobrietatis.
8 Et quoniam sola rerum scientia explosa est, vel quasi inanis secundum Philosophiae disputationes superfluas, vel quasi semiperfecta sententia; consideremus quam enodem de eo divina scriptura absolvat sententiam, de quo [Tullius in libris de Fin. bon. et mal. nec non in Tuscul. quaest. tam multas opiniones circa naturalem huius vitae beatitudinem esse agnoscit, ut confusionis vitandae causa cogatur illas ad certum quemdam ordinem atque capita revocare. Sanctus autem Augustinus lib. XIX de Civ. Dei, cap. 1, a Varrone proditum scribit easdem usque ad 288 posse perduci. Adeundum hoc idem caput sicut duo proxime sequentia, ex quibus non parum lucis his quae traduntur ab Ambrosio, adiici potest.] tam multiplices et implicatas atque confusas videmus esse quaestiones Philosophiae. Nihil enim bonum Scriptura nisi quod honestum asserit, virtutemque in omni rerum statu beatam iudicat, quae neque augeatur bonis corporis, vel externis, neque minuatur adversis: nihilque tam beatum, nisi quod a peccato alienum sit, plenum innocentiae, repletum gratiae Dei. Scriptum est enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini fuit voluntas eius [Ps. 1, 1, 2]. Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini [Ps. 118, 1].
9 Innocentia igitur et scientia beatum faciunt. Bonae quoque bnf1732.90 operationis mercedem esse beatitudinem vitae aeternae superius advertimus (Sup., cap. 2). Restat igitur ut spreto patrocinio voluptatis, aut doloris metu (quorum alterum quasi infractum et molliculum, alterum quasi eviratum et infirmum [Edit. cum uno aut altero mss., despuitur . . . . . demonstrem: alii mss. magno numero et consensu, despuit . . . demonstrat. Non incommode, si modo ista duo verba referas ad Scripturam de qua numero superiori.] despuit), in ipsis doloribus vitam beatam eminere demonstret. Quod facsg97.160cile doceri potest, cum legerimus: Beati estis, cum vobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversus vos propter iustitiam. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo. Sic enim persecuti sunt et prophetas, qui erant ante vos [Matth. 5, 11, 12]. Et alibi Qui vult venire post me, [Edit., post me, abneget semetipsum, tollat; mss., post me, tollat.] tollat crucem suam, et sequatur me [Matth. 16, 24].
10 Est ergo beatitudo et in doloribus, quos plena suavitatis virtus comprimit et coercet, ipsa sibi domesticis opibus abundans, [Mss. nonnulli, vel ad constantiam,.] vel ad conscientiam, vel ad gratiam. Neque enim parum beatus Moyses, cum Aegyptiorum vallatus populis, et mari clausus, per fluctus sibi et populo patrum pedestrem viam piis meritis invenisset [Exod. 14, 13]. Quando autem fortior, quam tunc cum extremis circumventus periculis non desperabat salutem, sed exigebat triumphum?
11 Quid Aaron, quando se beatiorem credidit, quam tunc quando medius stetit inter vivos ac mortuos, et obiectu sui statuit mortem, ne ad vivorum transiret agmina a cadaveribus mortuorum [Num. 16, 48]? Quid de puero Daniele loquar, qui tam sapiens erat, ut inter leones fame exasperatos, nulla bestialis saevitiae formidine frangeretur: ita alienus a metu, ut posset epulari, nec vereretur, ne ad pastum exemplo sui feras provocaret [Dan. 14]?
12 Est ergo et in dolore virtus, bnf1732.91 quae sibi bonae suavitatem exhibeat conscientiae; et ideo indicio est, quod non minuat dolor virtutis voluptatem. csg97.161 Sicut ergo nulla virtuti decessio beatitudinis per dolorem, ita etiam nulla accessio per voluptatem corporis aut commodorum gratiam. De quibus pulchre Apostolus ait: Quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse [Phil. 3, 7, 8]. Et addidit: Propter quem omnia damna duxi, et aestimo ut stercora, ut Christum lucrifaciam [Hebr. 11, 26].
13 Denique Moyses damnum suum credidit thesauros esse Aegyptiorum, et opprobrium Dominicae crucis praetulit: nec tunc dives cum abundaret pecunia, nec postea pauper cum egeret alimento; nisi forte tunc alicui minus beatus videretur fuisse, cum in deserto quotidiana alimonia sibi et populo suo deforet. Sed quod summi boni ac beatitudinis nemo negare audeat, manna ei, hoc est, panis Angelorum ministrabatur e coelo: carnis quoque quotidiana pluvia totius plebis epulis redundabat [Exod. 16, 13 et seq.].
14 Eliae quoque sancto panis ad victum deerat, si quaereretur [III Reg. 17, 6]: sed non videbatur deesse, quia non quaerebatur. Itaque diurno corvorum obsequio mane panis, caro ad vesperam deferebatur. Numquid ideo minus beatus, quia pauper erat sibi? Minime. Immo eo magis beatus, quia erat Deo dives. Aliis enim quam sibi divitem esse praestat, ut iste erat, qui tempore famis cibum a vidua petebat, largiturus ut hydria farinae per triennium et sex menses non deficeret, et quotidianos usus olei vas viduae inopi sufficeret csg97.162 ac ministraret (Ibid., 14). Merito ibi volebat Petrus esse, ubi istos videbat [Matth. 17, 4]. Merito in monte cum Christo in gloria apparuerunt; bnf1732.92 quia et ipse pauper factus est, cum dives esset.
15 Nullum ergo adminiculum praestant divitiae ad vitam beatam. Quod evidenter Dominus in Evangelio demonstravit dicens: [Mss. aliquot, Beati pauperes spiritu; sequenti autem versu edit. solae, et sitiunt iustitiam.] Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis [Luc. 6, 20 et seq.]. Itaque paupertatem, famem, dolorem, quae putantur mala, non solum impedimento non esse ad vitam beatam, sed etiam adiumento evidentissime pronuntiatum est.
16 Sed et illa quae videntur bona, divitias, satietatem, laetitiam expertem doloris, detrimento esse ad fructum beatitudinis, Dominico declaratum iudicio liquet, cum dicitur: Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Ibid., 24 et seq.)! Et illis qui rident, quia lugebunt. Sic ergo non solum adminiculo non sunt ad vitam beatam [Mss. quatuor, corporis voluptates, aut externa bona; melius alii, corporis aut externa bona; uti supra, 71.] corporis, aut externa bona, sed etiam dispendio sunt.
17 Inde enim beatus Nabuthe etiam cum lapidaretur a divite [III Reg. 21, 13], quia pauper et infirmus adversus opes regias, solo erat affectu et religione dives, ut pecunia regali non commutaret paternae vineae haereditatem: eoque perfectus, quia sanguine proprio defenderet iura maiorum suorum. Inde csg97.163 quoque miser Achab etiam suo iudicio, quia pauperem necari fecerat; ut eius possideret vineam.
18 Certum est solum et summum bonum esse virtutem, eamque abundare solam ad vitae fructum beatae: nec externis aut corporis bonis, sed virtute sola vitam praestari beatam, per quam vita aeterna acquiritur. Vita enim beata fructus praesentium: vita autem aeterna spes futurorum est.
19 bnf1732.93 Sunt tamen qui in hoc corpore tam infirmo, tam fragili, impossibilem vitam beatam putent, in quo necesse est [Nonnulli mss., angi dolore, deplorare.] angi, dolere, deplorare, aegrescere: quasi vero ego in corporis exsultatione dicam vitam beatam consistere, et non in altitudine sapientiae, suavitate conscientiae, virtutis sublimitate. Non enim in passione esse, sed victorem esse passionis beatum est, nec frangi temporalis [Paris. quaedam edit., metu doloris; aliae ac mss., motu doloris. Continuo autem ubi omnes edit. cum duobus omnino mss., metuentem accidere; mss. aliquot, poenae accidere, perperam; alii nonnulli, nec poenae accidere haec. Melius quidem; sed omnium optime Thuan. et alii longe plurimi: Pone accidere, id est, fac, esto, finge: quae verba rhetoricae concessioni inserviunt.] motu doloris.
20 Pone accidere haec quae gravia ad vim doloris feruntur, caecitatem, exsilium, famem, stuprum filiae, amissionem liberorum. Quis neget beatum Isaac, qui non videbat in senectute, et beatitudines suis benedictionibus conferebat [Gen. 17, 1 et seq.]? Annon beatus Iacob qui profugus patria domo, mercenarius pastor exsilium sustinuit, filiae pudicitiam ingemuit esse temeratam, famem pertulit [Gen. 31, 1, et seq.]? Non ergo beati quorum fide Deus accipit testimonium, cum dicitur: Deus Ahrabam, Deus Isaac, csg97.164 Deus Iacob [Gen. 34, 1 et seq.]? Misera est servitus, sed non miser Ioseph; immo plane beatus, cum dominae libidines in servitute positus coerceret [Gen. 34, 8 et seq.] Quid de sancto David loquar, qui trium filiorum deploravit [Ita mss. summo consensu; edit. vero subdunt, interitum Ammon et Absalon atque infantuli ex ea quae fuit Uriae nati . . . . filiae Thamar.] obitum [II Reg. 13, 3], et quod his durius, incestum filiae [II Reg. 18, 33]? Quomodo non beatus, de cuius successionne beatitudinis auctor exortus est, qui plurimos fecit beatos? Beati enim qui non viderunt et crediderunt [Ioan. 20, 29]. Fuerunt et ipsi in sensu infirmitatis, sed evaluerunt de infirmitate fortes. Quid laboriosius autem sancto Iob vel [Mss. nonnulli, in domorum incendio: sed cum nullam Iobi domum incendio consumptam in sacris paginis reperiamus, non deerunt forte qui suspectam habeant utramque lectionem. Attamen recte dici potest domus incendium, pro clade illius ac ruina.] in domus incendio, vel filiorum decem interitu momentaneo, doloribus corporeis? Numquid minus beatus, bnf1732.94 quam si illa non pertulisset, in quibus magis probatus est [Iob 1, 14 seq.; II, 7 seq.]?
21 Esto tamen fuisse in illis aliquid acerbitatis, quem virtus animi non abscondit dolorem. Neque enim [Ex Ciceronis lib. V de Fin. bon. et mal. sub finem, ubi haec habentur: At enim qua in vita est aliquid mali, ea beata esse non potest. Ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris: nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris parum aliquid damni contraxerit. An hoc usquequaque aliter in vita, et non ex maxima parte de tota iudicabis? etc.] profundum mare negaverim, quia vadosa sunt littora; neque coelum lucidum, quia interdum obtexitur nubibus: neque terram fecundam, quia aliquibus locis ieiuna [Glarea, terra est arenosa, minutisque scrupis et calculis referta: de qua Virg. lib. II Georg. versu 212: Nec ieiuna quidem clivosi glarea ruris Vix humiles apibus casias roremque ministrat.] glarea est: aut laetas segetes, quia intermixtam solent habere sterilem avenam. Similiter puta [Sic. edit. omnes, ac plerique mss.; alii tamen aliquot partim, beatam conscientiam, partim beatae esse conscientiae. Ubi vero eaedem edit. ac pauci mss., acerbo dolore: alii plures legunt, acervo, partim, beatam conscientiam, partim, beatae esse doloris: commodius vero Thuan. et reliqui, acerbo doloris.] beatae messem conscientiae interpellari aliquo acerbo doloris. Nonne totius manipulis vitae beatae, si quid forte accidit adversi atque amaritudinis, tamquam sterilis avena absconditur, csg97.165 aut tamquam lolii amaritudo frumenti suavitate obducitur? [Cic. lib. II, pag. 374, lin. 49: Sed iam ad instituta pergamus.] Sed iam ad proposita pergamus.
22 Superiore libro ita [Ibid. Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi quarum duae ad decus, etc.] divisionem fecimus, ut primo loco esset honestum ac decorum, a quo officia ducerentur, secundo loco quid utile. Et quemadmodum in primo diximus quia inter honestum et decorum est quaedam distinctio, quae magis intelligi quam explicari possit: sic et cum utile tractamus, considerandum videtur quid utilius.
23 [Ibid., pag. 375, lin. 4: Quod utile appellatur; in quo verbo lapsa consuetudo, etc.] Utilitatem autem non pecuniarii lucri aestimatione subducimus, sed acquisitione pietatis; sicut Apostolus ait: Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae [I Tim. 4, 8]. Itaque in scripturis divinis, si diligenter quaeramus, saepe invenimus quod honestum est, utile vocari: Omnia mihi licent, sed non omnia utilia sunt [I Cor., 6, 12]. Supra de vitiis loquebatur. Hoc ergo dicit: Licet peccare, sed non decet. In potestate sunt peccata, sed non sunt honesta. bnf1732.95 Luxuriari promptum, sed non iustum. Non enim Deo esca, sed ventri colligitur.
24 Ergo quia quod utile, id etiam iustum: iustum est ut [Alluditur ad id quod ibidem, pag. 376, lin. 48, dicitur: Atque etiam subiiciunt se homines imperio alterius et potestati, etc.] serviamus Christo qui nos redemit; ideo iusti, qui pro eius nomine morti se obtulerunt: iniusti qui declinaverunt, [Edit., de quibus dicitur . . . . dum descendo in corruptionem, id est, quis, etc.] de quibus dicit: Quae utilitas insanguine meo [Psal. 29, 10]; id est, qui iustitiae meae profectus? Unde et illi: Alligemus iustum, quia incsg97.166utilis est nobis Esai. III, 10), [Sex mss., id est iniustis: cui lectioni coniecturae suae calculum adiecit vir non indoctus: alii tamen 28 et omnes edit., id est, iniustus. Magis apposite: non enim ad vocem, nobis: sed ad inutilis referenda est vox, iniustus: cum id agat hoc loco sanctus Doctor, ut et utile pro iusto, et contra inutile pro iniusto sumi demonstret.] id est, iniustus qui nos arguit, condemnat, corripit. Licet hoc possit etiam ad avaritiam hominum impiorum derivari, quae perfidiae vicina est; sicut in Iuda proditore legimus, qui avaritiae studio et pecuniae cupiditate, laqueum proditionis incurrit atque incidit.
25 De hac igitur tractandum est utilitate, quae sit plena honestatis, sicut ipsis verbis definivit Apostolus dicens: Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum iniiciam vobis, sed ad id quod honestum est [I Cor. 7, 35]. Liquet igitur [Ita mss. omnes, duobus exceptis, in quibus est aliquid confusionis: edit. vero, quod honestum est, utile et iustum esse: et quod utile, honestum et iustum: et quod iustum, utile et honestum.] quod honestum est, utile esse; et quod utile, honestum: et quod utile iustum; et quod iustum, utile. Neque enim mihi ad mercatores lucri cupidine avaros, sed ad filios sermo est, et sermo de Officiis, quae vobis quos elegi in ministerium Domini, inculcare gestio atque infundere; ut ea quae mentibus ac moribus vestris usu atque institutione inolita atque impressa sunt, etiam sermone ac disciplina aperiantur.
26 Itaque de utilitate dicturus, utar illo versiculo prophetico: Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam [Psal., 118, 36]; ne utilitatis sonus excitet pecuniae bnf1732.96 cupiditatem. Denique aliqui habent: Declina cor meum in testimonia tua, et non ad utilitatem; hoc est, illam quaestuum nundinas aucupantem utilitatem, illam usu hominum ad pecuniae studia inflexam csg97.167 ac derivatam. Vulgo enim hoc solum dicunt utile, quod quaestuosum: nos autem de ea tractamus utilitate, quae damnis quaeritur; ut Christum lucremur, cuius quaestus est pietas cum sufficientia [I Tim. 6, 6]. Magnus profecto quaestus, [Cic. lib. II, pag. 375, lin. 18: Deos placatos pietas efficiat et sanctitas, etc.] quo pietatem acquirimus, quae apud Deum dives est, non caducis facultatibus, sed muneribus aeternis; in quibus non tentatio lubrica, sed constans et perpetua sit gratia.
27 Est igitur utilitas alia corporalis, alia pietatis, sicut divisit Apostolus: Corporalis enim exercitatio ad modicum, inquit, utilis est: pietas autem ad omnia utilis est [I Tim. 4, 8]. Quid autem tam honestum, quam integritas? Quid tam decorum, quam immaculatum servare corpus, et inviolatum atque intaminatum pudorem? Quid etiam tam decorum, quam ut vidua uxor defuncto coniugi fidem servet? Quid etiam hoc utilius, quo regnum coeleste acquiritur? Sunt enim qui se castraverunt propter regnum coelorum [Matth., 19, 12].
28 Est igitur non solum familiare contubernium honestatis et utilitatis, sed eadem quoque utilitas, quae honestas. Ideo et ille qui regnum coelorum volebat omnibus aperire, non quod sibi utile quaerebat, sed quod omnibus. Unde ordo quidam nobis et gradus faciendus est, etiam ab his usibnf1732.97tatis et communibus ad ea quae sunt praecellentia; csg97.168 ut ex pluribus utilitatis colligamus profectum.
29 Ac primum noverimus nihil tam utile, [Cic. lib. II, pag. 377, lin. 2: Rerum autem omnium nec aptius est quidquam ad opes tuendas quam diligi, etc.] quam diligi: nihil tam inutile, quam non amari; nam odio haberi exitiale ac nimis capitale arbitror. Itaque id agamus, ut omni sedulitate commendemus existimationem opinionemque nostram, ac primum [Edit., ac facilitate animi, moderatione praecepti, et affabilitate sermonis, verborumque honore. Cic. lib. II, pag. 378, lin. 24: Sed est alius quidam aditus ad multitudinem, ut in universorum animos tamquam influere, etc.] placiditate mentis et animi benignitate influamus in affectum hominum. Popularis enim et grata est omnibus bonitas, nihilque quod tam facile illabatur humanis sensibus. Ea si mansuetudine morum ac facilitate, tum moderatione praecepti, [Cic. lib. II, pag. 380, lin. 48: Sed tamen difficile dictu est quantopere conciliet animos hominum, etc.] et affabilitate sermonis, verborum honore, patienti quoque sermonum vice, modestiaeque adiuvetur gratia, incredibile quantum procedit ad cumulum dilectionis.
30 [Ibid. lin. 49: Exstant epistolae et Philippi ad Alexandrum . . . quibus praecipiunt ut oratione benigna multitudinis animos, etc.] Legimus enim non solum in privatis; sed etiam in ipsis regibus, quantum facilitas blandae [Rom. edit. sola, affabilitatis profuerit. Et infra, a populo Dei illatas, etc.] affabilitatis profecerit, aut superbia verborumque obfuerit tumor; ut regna ipsa labefactaret, et potestatem solveret. Iam si quis [Quidam mss., consilii usus ministerio.] consilio, usu, ministerio, officiis popularem comprehendat gratiam: aut si quis periculum suum pro universa plebe offerat; non est dubium quod tantum charitatis a plebe in eum refundatur, ut populus salutem eius et gratiam sibi praeferat.
31 Quantas Moyses a populo illatas [Nonnulli mss., absolvebat contumelias.] absorbebat contumelias [Exod. 32, 11 et seq.]: et cum Dominus in insolentes vindicsg97.169care vellet; se tamen pro populo offerebat frequenter, ut indignationi divinae plebem subduceret! [Ult. edit. Paris., quam mitis in sermone.] Quam miti sermone post iniurias appellabat populum, conbnf1732.98solabatur in laboribus, delinibat oraculis, fovebat operibus: et cum Deo constanter loqueretur [Gen., 33, 8 et seq.]; homines tamen humili et grata appellatione affari solebat! Merito aestimatus est supra homines, ut et vultum eius non possent intendere [Gen., 34, 29 et seq.], et sepulturam eius non repertam crederent [Deut., 34, 6]; quia sic sibi totius plebis mentes devinxerat, ut plus eum pro mansuetudine diligerent, quam pro factis admirarentur [I Reg. 10, 12, et alibi].
32 Quid eius imitator sanctus David, electus ex omnibus ad plebem regendam, quam mitis et blandus, humilis spiritu, sedulus corde, facilis affectu! Ante regnum se pro omnibus offerebat: rex cum omnibus aequabat suam militiam, et partiebatur laborem: fortis in praelio, mansuetus in imperio, patiens in convicio, ferre magis promptus quam referre iniurias. Ideo tam charus erat omnibus, ut iuvenis ad regnum etiam invitus peteretur, resistens cogeretur, senex ne praelio interesset a suis rogaretur; quod mallent omnes pro ipso periclitari, quam illum pro omnibus.
33 Ita sibi gratis officiis plebem obligaverat [II Reg., 2, 2, et seq.], primum, ut in discordiis populi exsulare in Hebron mallet, csg97.170 quam in Hierusalem regnare: deinde, ut etiam in hoste positam virtutem diligeret: iustitiam etiam his qui arma contra se tulerant aeque ac suis praestandam putaret: denique [II Reg., 3, 32 et seq.] fortissimum adversae partis propugnatorem Abner ducem et inferentem praelia miratus est, et orantem pacis gratiam non aspernatus, honoravit convivio: interemptum insidiis doluit et flevit, prosecutus bnf1732.99 exsequias honestavit; mortem ultus, conscientiae fidem praestitit, quam filio inter haereditaria iura transcripsit, magis sollicitus, ne innocentis mortem inultam relinqueret, quam quo suam mortem doleret.
34 Non mediocre istud, praesertim in rege, sic obire humilitatis munia, ut communem se exhiberet etiam infimis, alieno periculo cibum non quaerere, potum recusare [II Reg. 23, 13 et seq.], peccatum fateri, seque ipsum pro populo offerre morti, ut in se divina indignatio converteretur, cum ferienti angelo offerens se diceret: Ecce sum, ego peccavi, et ego pastor malum feci, et iste grex quid fecit? Fiat manus tua in me.
35 Nam quid alia dicam, quod dolum meditantibus os suum non aperiebat, et, tamquam non audiens, nullum sermonem referendum putabat: non respondebat conviciis: cum sibi derogaretur, orabat: cum malediceretur, benedicebat? Ambulans in csg97.171 simplicitate, et superborum [Edit. ac mss. duo, fugitans arrogantiam: alii paulo plures, conventicula fugiens: reliqui maximo numero et auctoritate neque arrogantiam agnoscunt, neque conventicula: sed nec ulli omnino verbum exstitit, quod in editis legitur post, sectator.] fugitans, sectator immaculatorum, qui cinerem miscebat alimentis suis, cum peccata propria deploraret, et potum suum temperabat fletibus [Psal. 37, 14, et alibi]. Merito sic expetitus est ab universo populo, ut venirent ad eum omnes tribus Israel dicentes: Ecce nos ossa tua et caro tua sumus: heri et nudiustertius cum esset Saul, et regnaret super nos; tu eras qui producebas et inducebas Israel. Et dixit tibi Dominus: Tu pasces populum meum [II Reg. 5, 1 et seq.]. Et quid plura de eo dicam, de quo huiusmodi Dei processit sententia, ut de eo diceret: inveni David secundum cor meum [Psal. 88, 21]? Quis enim bnf1732.100 in sanctitate cordis et iustitia sicut iste ambulavit, ut impleret voluntatem Dei: propter quem et delinquentibus posteris eius venia data, et praerogativa est reservata haeredibus [III Reg. 11, 12, 13]?
36 Quis igitur non diligeret eum, quem videbat ita charum amicis; ut quia ipse sincere amicos diligebat, aeque diligi se a suis amicis arbitraretur? Denique parentes eum filiis suis, filii praeferebant parentibus. Unde graviter indignatus Saul, percutere Ionathan filium hasta voluit; quia pluris apud eum valere David amicitiam iudicabat, quam vel pietatem, vel auctoritatem paternam [I Reg. 20, 30 et seq.].
37 Etenim ad incentivum charitatis communis plurimum proficit, si quis vicem amantibus reddat, nec minus redamare se probet, quam ipse amatur, csg97.172 idque amicitiae fidelis [Mss. nonnulli, faciat exemplis; quidam exemplum.] pateat exemplis. Quid enim tam populare, quam gratia? Quid tam insitum naturae, quam ut diligentem diligas? Quid tam inolitum atque impressum affectibus humanis, quam ut eum amare inducas in animum, a quo te amari velis? Merito sapiens dicit: Perde pecuniam propter fratrem et amicum [Eccli. 29, 13]. Et alibi: Amicum salutare non erubescam, et a facie illius non me abscondam [Eccli. 22, 31]. Siquidem vitae et immortalitatis medicamentum in amico esse Ecclesiasticus sermo testatur [Eccli. 6, 16]: et summum in charitate praesidium nemo dubitaverit, cum Apostolus dicat: Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam cadit [I Cor. 13, 7 et seq.].
38 Ideo David non cecidit, quia charus fuit omnibus, et diligi bnf1732.101 a subiectis quam timeri maluit. [Cic. lib. II, pag. 377, lin. 8: Malus enim custos diuturnitatis metus, etc.] Timor enim temporalis tutaminis servat excubias, nescit diuturnitatis custodiam. Itaque ubi timor decesserit, audacia obrepit; quoniam fidem non timor cogit, sed affectus exhibet.
39 Prima ergo ad commendationem nostri est [Ibid., pag. 378, lin. 13: Certum igitur hoc sit, idque et primum et maxime necessarium familiaritates habere fidas, etc.] charitas. Bonum est ergo testimonium habere de plurimorum dilectione. Hinc nascitur fides, ut committere se tuo affectui non vereantur etiam alieni, quem pluribus charum adverterint. Similiter etiam per fidem ad charitatem pervenitur; ut qui uni aut duobus praestiterit fidem, tamquam influat in animos universorum, et omnium acquirat gratiam.
40 Duo igitur haec ad commendationem nostri plurimum csg97.173 operantur, [Ibid., pag. 376, lin. 38: Quaecumque igitur homines, etc. Item pag. 378, lin. 21: Summa igitur et perfecta gloria constat, etc.] charitas et fides; et tertium hoc, si habeas quod in te admiratione dignum plerique existiment, et iure honorandum putent.
41 Et quia consiliorum usus maxime conciliat homines, ideo [Ibid., pag. 378, lin. 34: Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, etc.] prudentia et iustitia in unoquoque desideratur, et ea exspectantur a pluribus; ut in quo ea sint, illi deferatur fides, quod possit utile consilium ac fidele desideranti dare. Quis enim ei se committat, quem non putet plus sapere, quam ipse sapiat qui quaerit consilium? Necesse est igitur ut praestantior sit a quo consilium petitur, quam ille est qui petit. Quid enim consulas hominem, quem non arbitreris posse melius aliquid reperire, quam ipse intelligis?
42 Quod si eum inveneris qui vivacitate ingenii, mentis vigore atque auctoritate praestet, et accedat eo ut exemplo et usu paratior sit, praesentia solvat pericula, prospiciat futura, denuntiet imminentia, bnf1732.102 argumentum expediat, remedium ferat in tempore, paratus sit non solum ad consulendum, sed etiam ad subveniendum; huic ita fides habetur, ut dicat qui consilium petit: Et si mala mihi evenerint per illum, sustineo [Eccli. 22, 31].
43 Huiusmodi igitur viro salutem nostram et existimationem committimus, qui sit, ut supra diximus, iustus et prudens. Facit enim [Ibid., lin. 39: Iustis autem et fidis hominibus id est, bonis . . . Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet, etc.] iustitia, ut nullus sit fraudis metus: facit etiam prudentia, ut nulla sit erroris suspicio. Promptius tamen nos iusto viro quam prudenti committimus, ut secundum usum vulgi loquar. [Ibid., lin. 46: Sed ne quis sit admiratus cur cum inter omnes philosophos constet . . . . qui unam haberet, etc.] Caeterum sapientum definitione, in quo una virtus est, csg97.174 concurrunt caeterae, nec potest sine iustitia esse prudentia. Quod etiam in nostris invenimus; dicit enim David: Iustus miseretur et fenerat [Psal. 36, 21]. Quid feneret iustus, alibi dicit: Iucundus vir qui miseretur et fenerat, disponet sermones suos in iudicio [Psal. 111, 5].
44 Ipsum illud nobile Salomonis iudicium nonne sapientiae plenum ac iustitiae est? Itaque spectemus illud si ita est. Duae, inquit mulieres in conspectu regis Salomonis steterunt, et dixit una ad eum: Audi me, domine. Ego et haec mulier in uno habitantes cubiculo, ante diem tertium partu edito, singulos filios suscepimus, et erramus una, arbiter nullus domi, nec ulla alia nobiscum femina, nisi nos solae: et mortuus est filius eius hac nocte, ut obdormivit super eum: et surrexit media nocte, et accepit filium meum de sinu meo, et collocavit eum in gremio suo, et filium suum mortuum posuit in sinu meo. Et surrexi mane, ut lactarem parvulum, et inveni mortuum. bnf1732.103 Et consideravi illum diluculo, et non erat filius meus. Et respondit altera: Non, sed filius meus est, qui vivit: filius autem tuus, qui mortuus est [III Reg. 3, 16 et seq.].
45 Et haec erat contentio, cum utraque filium sibi vindicarent superstitem: defunctum autem suum negarent. Tunc rex iussit afferri machaeram, et infantem dividi, ac singulas partes dari singulis: dimidiam uni, et dimidiam alteri. Exclamabat mulier csg97.175 quae vero erat affectu percita: Nequaquam, domine, infantem dividas: detur potius illi, et vivat, et non interficias eum. At illa respondit altera: Neque meus, neque huius sit infans, dividite eum. Et statuit rex dari infantem ei mulieri quae dixerat: Nolite interficere eum, sed date eum illi mulieri; quia mota sunt, inquit, viscera eius in filio suo.
46 Itaque non immerito aestimatus est intellectus Dei in eo esse; [Omnes edit. ac pauci mss., in quo occulta sunt Dei; alii sex aut septem, quoniam quae occulta sunt Dei, manifesta facta sunt ei. Caeteri ferme, quoniam quae occulta sunt Deo potent; sed cum verbum, patent, omittatur in antiquissimis, qui sententiam interrogationis forma efferendam non perspexere, de suo quisque quod sensui necessarium visum est, addiderunt.] quoniam quae occulta sunt Deo? Quid autem occultius internorum viscerum testimonio, in quae sapientis intellectus velut quidam pietatis descendit arbiter, et velut quamdam genitalis alvi vocem eruit; quia maternus patuit affectus, qui eligeret filium suum vel apud alienam vivere, quam in conspectu matris necari.
47 Sapientiae igitur fuit latentes distinguere conscientias, ex occultis eruere veritatem; et velut quadam machaera, ita spiritus gladio penetrare non solum uteri, sed etiam animae et mentis viscera: iustitiae quoque, ut quae suum necaverat, alienum non tolleret; sed vera mater reciperet suum. Denique etiam Scriptura hoc pronuntiavit: Audivit, inquit, omnis Israel hoc iudicium, quod iudicavit bnf1732.104 rex: et timuerunt a facie regis, eo quod intellectus Dei in eo esset, ut faceret iustitiam [III Reg. 3, 28]. Denique et ipse Salomon ita poposcit sapientiam, ut daretur sibi cor prudens audire et iudicare cum iustitia csg97.176 (Ibid., 9).
48 Liquet igitur etiam secundum scripturam divinam, quae antiquior est, sapientiam sine iustitia esse non posse; quia ubi una earum virtutum, ibi utraque est. Daniel quoque quam sapienter alta interrogatione fraudulentae accusationis deprehendit mendacium, ut calumniatorum sibi responsio non conveniret! Prudentiae igitur fuit vocis suae testimonio reos prodere: iustitiae quoque, nocentes supplicio dare, innocentem subducere [Dan. 13, 54 et seq.].
49 Est ergo individuum sapientiae atque iustitiae conturbernium: [Cic. lib. II, pag. 378, lin. 50: Quamobrem ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, etc.] sed vulgi usu dividitur una quaedam forma virtutum, ut temperantia sit in despiciendis voluptatibus: fortitudo spectetur in laboribus et periculis: prudentia in delectu bonorum, sciens commoda et adversa distinguere: iustitia quae sit bona custos iuris alieni, et vindex proprietatis, suum cuique conservans. Sit ergo nobis communis opinionis gratia quadripartita haec facta divisio, ut ab illa subtili disputatione philosophicae sapientiae, [Paris. edit. nonnullae, quae eliminandae veritatis causa. Non satis recte.] quae limandae veritatis causa quasi ex adyto quodam eruitur, retrahentes pedem, forensem usum ac popularem sensum sequamur. Hac igitur divisione servata, revertamur ad propositum.
50 Prudentissimo cuique causam nostram committimus, et ab eo consilium promptius quam bnf1732.105 a caeteris poscicsg97.177mus. Praestat tamen fidele [Cic. lib. II, Offic. pag. 378, lin. 41: Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet, etc.] iusti consilium viri, et sapientissimi ingenio frequenter praeponderat. [Edit. cum mss. pauculis, Utiliora (Amerb., utilia) enim vulnera amici, quam alienorum oscula. Mss. vero multo plures ac vetustiores, Utilia . . . quam aliorum oscula. Hunc versiculum, qui habetur apud solos LXX crebro citari ab Ambrosio advertas licet, semper autem illum ita exprimit, ut pro utiliora mss. probatiores exhibeant utilia, ubi subintellige adverbium magis, at vero pro aliorum oscula, quod hic scribitur, nusquam non invenias, voluntaria oscula inimici, ut LXX, nimirum ἐκούσια φιλήματα ἐχθροῦ.] Utilia enim vulnera amici, quam aliorum ascula [Prov. 27, 6]. [Huc usque cap. 9, in vet. edit. protendebatur: quam autem recte, quivis lectorum facile iudicabit.] Deinde quia iusti iudicium est, sapientis autem argumentum: in illo censura disceptationis, in hoc calliditas inventionis.
51 Quod si utrumque connectas, erit magna consiliorum salubritas, quae ab universis spectatur admiratione sapientiae et amore iustitiae; ut omnes quaerant audire sapientiam eius viri, in quo utriusque virtutis copula sit: sicut quaerebant omnes reges terrae videre faciem Salomonis, et audire sapientiam eius; ita ut et Saba regina veniret ad eum, et tentaret eum in quaestionibus: Et venit, et omnia locuta est quae habebat in corde suo, et audivit omnem sapientiam Solomonis, nec ullum verbum praeterivit eam [III Reg. 10, 2 et 3].
52 Quae sit ista, quam nihil praetereat, nec sit aliquid quod ei non annuntiaverit verus Salomon, cognosce, o homo, ex his quae audis loquentem: Verus est, inquit, sermo quem audivi in terra mea de sermonibus tuis, et de prudentia tua, et non credidi his qui dicebant mihi, donec veni, et viderunt oculi mei: et nunc non est nec dimidia quidem pars secundum ea quae annuntiabant mihi. Apposuisti bona super omnia quae audivi in terra mea. Beatae mulieres tuae, et beati pueri tui qui assistunt tibi, csg97.178 qui audiunt omnem prudentiam tuam (Ibid., 6 et seq.). Intellige convivium veri Salomonis, et quae apponuntur in eo convivio, intellige sapienter, et considera bnf1732.106 in qua terra congregatio nationum audierit famam sapientiae verae atque iustitiae, et quibus eum viderit oculis, contemplantibus utique ea quae non videntur. Quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna [II Cor. 4, 14].
53 Quae sunt beatae mulieres, nisi illae de quibus dicitur, [Rom. edit. sola, Beatae quae verbum Dei, etc. Sed hic Scripturae sensum, potius quam verba citari manifestum est.] quia multae verbum Dei audiunt et pariunt [Luc. 11, 28]? Et alibi: Quicumque enim verbum Dei fecerit, ipse meus frater et soror et mater est [Matth. 12, 50]. Qui etiam pueri tui beati qui assistunt, nisi Paulus qui dicebat: Usque in hunc diem sto protestans minori ac maiori [Act. 26, 22], Simeon qui exspectabat in templo ut videret consolationem Israel [Luc. 2, 25]? Quomodo enim dimitti posceret, nisi quia assistens Domino, discedendi habere facultatem non poterat, nisi voluntatem Domini adeptus esset? Exempli causa propositus est nobis Salomon, a quo certatim ut audiretur eius sapientia, postulabatur.
54 [In superioribus edit. hinc incipiebat, cap. 11, sed male. Namque hoc et sequens exemplum ad cap. 10 spectare constat: postea vero de tertia illa parte agi, quae capitis 8 initio proposita est.] Ioseph quoque nec in carcere feriatus erat, quo minus de rebus incertis consuleretur. Cuius consilium Aegypto universae profuit; ut non sentiret septem annorum sterilitatem, aliosque populos miserae famis levaret ieiunio [Gen. 41, 10 et seq.].
55 Daniel ex captivis, regalium consultorum arbiter factus, consiliis suis emendavit praesentia, annuntiavit futura. Ex his enim quae frequenter interprecsg97.179tatus ostenderat [Mss. aliquot, vera se esse annuntiatum.] veri se esse annuntium, fides ei in omnibus deferebatur [Dan. 2, 10 et seq.].
56 Sed etiam [Cic. lib. II, pag. 379, lin. 3. Erat igitur ex tribus, quae ad gloriam pertinent, hoc tertium, etc.] tertius locus de his qui admiratione digni aestimarentur, Ioseph, Salomonis et Danielis exemplo decursus videtur. Nam quid de Moyse loquar, cuius omnis Israel quotidie bnf1732.107 consilia praestolabatur, quorum vita fidem faciebat prudentiae, admirationemque eius augebat? Quis se non committeret consilio Moysi, cui seniores, si qua supra suum intellectum et virtutem esse arbitrarentur, diiudicanda servabant?
57 Quis Danielis consilium refugeret, de quo Deus ipse dixit: Quis Daniele sapientior [Ezech. 28, 3]? Aut quomodo homines de eorum dubitare mentibus possent, quibus Deus tantam conferebat gratiam? Moysi consilio bella conficiebantur: Moysi meritis de coelo affluebat alimonia, potus e petra.
58 Quam purus Danielis animus, ut mulceret barbaros mores, mitigaret leones [Dan. 14, 39]! Quae in illo temperantia! Quanta animi et corporis continentia! Nec immerito mirabilis factus omnibus, quando (quod vehementer admirantur homines) regalibus fultus amicitiis, aurum non quaerebat, nec delatum sibi honorem pluris faciebat quam fidem. Quin etiam periclitari malebat pro lege Domini, quam pro gratia hominis inflecti.
59 Nam de sancti Ioseph (quem pene praeterieram) castimonia et iustitia quid dicam; quarum altera ilcsg97.180lecebras beriles respuit, refutavit praemia: altera mortem contempsit, metum repulit, carcerem praeoptavit [Gen. 39, 8 et seq.]? Quis hunc privatae causae ad consulendum idoneum non iudicaret, cuius ferax animus et mens fertilis, temporis sterilitatem quodam consiliorum et cordis ubere fecundavit [Gen. 41, 25 et seq.].
60 Advertimus igitur quod in acquirendis consiliis plurimum adiungat vitae probitas, virtutum praerogativa, benevolentiae usus, [Omnes edit., frugalitatis gratia. Elegantius mss. prope ad unum, facilitatis gratia; nam frugalitas in vitae probitate supra continetur, de facilitate vero infra etiam acturus est sanctus Ambrosius.] facilitatis gratia. Quis enim in coeno fontem requirat? Quis e turbida aqua potum petat? Itaque ubi [Cic. lib. II Offic., pag. 379, lin. 8: Despiciunt autem eos et contemnunt in quibus nihil virtutis, etc.] luxuria est, ubi intemperantia, ubi vitiorum confusio; quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis non despiciat morum bnf1732.108 colluvionem? Quis utilem causae alienae iudicet, quem videt inutilem vitae suae? Quis iterum [Ibid., lin. 10: Nam quos improbos, maledicos, etc.] improbum, malevolum, contumeliosum non fugiat, et ad nocendum paratum; quis non eum omni studio declinet?
61 Quis vero quamvis instructum ad consilii opem, difficili tamen accessu, ambiat; in quo sit illud, tanquam si quis aquae fontem praecludat? Quid enim prodest habere sapientiam, si consilium neges? Si consulendi intercludas copiam, clausisti fontem; ut nec aliis influat, nec tibi prosit.
62 Pulchre autem et de illo convenit, qui habens prudentiam, [Cic. lib. II Offic., lin. 15: Nam et voluptates, blandissimae dominae, etc.] commaculat eam vitiorum sordibus, eo quod aquae exitum contaminet. [Translatum ex illo Virg. Aeneid. IV: Degeneres animos timor arguit . . . . . . . . .] Degenecsg97.181res animos vita arguit. Quomodo enim eum potes iudicare consilio superiorem, quem videas inferiorem moribus? Supra me debet esse, cui me committere paro. An vero idoneum eum putabo, qui mihi det consilium, quod non det sibi: et mihi eum vacare credam, qui sibi non vacet: cuius animum voluptates occupent, [Edit. ac pauci mss., libido devinciat.] libido devincat, avaritia subiuget, cupiditas perturbet, quatiat metus? Quomodo hic consilii locus, ubi nullus quieti?
63 Admirandus mihi et suspiciendus consiliarius [Esai. 3, 3], quem propitius Dominus Patribus dedit, offensus abstulit. Huius imitator debet esse qui potest consilium dare, et alienam a vitiis custodire prudentiam, quoniam nihil inquinatum in illam incurrit.
64 Quis igitur [Era. et seq. edit. tantam vultu speciem; Amerb. autem cum mss. ferre omnibus, tanquam vultu speciem. Non incommode. Confer hunc locum cum initio tract. Horatiani de Arte Poet.] tanquam vultu speciem praeferat pulchritudinis, et belluinis posterioribus ac ferinis unguibus formae superioris dehonestet gratiam; cum tam [Cic. lib. II, Offic., pag. 379, lin. 19: Quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis, etc.] admirabilis et praeclara forma virtutum sit, et specialiter pulchritudo sapientiae, sicut series Scripturae bnf1732.109 indicat? Est enim haec speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem luci comparata [Erasm. et seq. edit. cum mss. quibusdam, invenitur parior.] invenitur prior. Lucem etenim hanc suscipit nox, sapientiam autem non vincit malitia [Sap. 7, 29].
65 Diximus de eius pulchritudine, et Scripturae testimonio comprobavimus: superest ut doceamus Scripturae auctoritate nullum ei contubernium cum vitiis esse, sed inviduam cum caeteris virtutibus coniunctionem: cuius spiritus est disertus, sine inquinamento, certus, sanctus, amans bonum, acutus, csg97.182 qui nihil vetet benefacere, benignus, stabilis, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens [Sap. 7, 22 et seq.]. [Ita Amerb. et mss. excepto quod nonnulli, veritatem legunt, non virtutem. Cum autem eam sententiam Era. et Gill. resecuissent, illam edit. Rom. restituerat sic immutatam: Et alibi: Sobrietatem enim et prudentiam edocet, iustitiam et fortitudinem.] Et infra: Sobrietatem docet, et iustitiam et virtutem [Sap. 8, 7].
66 Omnia [Cic. lib. II Offic., pag. 379, lin. 25: Itaque illa tria omnia iustitia conficit, etc.] igitur operatur prudentia, cum omnibus bonis habet consortium. Nam quomodo potest utile consilium dare, nisi [Erasm. et seq. edit. ac mss. aliquot, habeat iustitiam, induat constantiam.] habeat iustitiam, ut induat constantiam, [Ibid., lin. 22: Nemo enim iustus esse potest, qui mortem, etc.] mortem non formidet, nullo terrore, nullo revocetur metu, nulla adulatione a vero deflectendum putet: exsilium non refugiat, quae noverit sapienti patriam mundum esse: egestatem non timeat, quae nihil deesse sapienti sciat, cui totus mundus divitiarum est? Quid enim praecelsius illo viro, qui auro moveri nesciat, contemptum habeat pecuniarum, et velut ex arce quadam despiciat hominum cupiditates? Quod qui fecerit, hunc homines supra hominem esse arbitrantur: Quis est, inquit, hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua [Eccli. 31, 9]. Quomodo enim non admirandus, qui divitias spernit, quas plerique saluti propriae praetulerunt?
67 [Paris. aliquot edit, Docet igitur omnes; et infra, Illud magis docet, etc.] Decet igitur omnes censura frugalitatis, continentiae auctoritas, et maxime eum qui honore praestet, bnf1732.110 ne praeeminentem virum thesauri possideant sui, et pecuniis serviat, qui praeest liberis. Illud magis decet, ut supra thesaurum sit animo, et infra amicum obsequio. Humilitas enim gratiam auget. Haec plena laudis et digna primario viro, non communem cum Tyriis negotiatoribus et Galaaditis mercsg97.183catoribus habere turpis lucri cupidinem, nec omne bonum locare in pecunia, et tamquam mercenario munere quotidianos numerare quaestus, [Omnes edit., calculari compendio: contra vero mss., calculari compendia, multo commodius.] calculari compendia.
68 Quod si ab his sobrium gerere animum laudabile est, quanto illud praestantius si [Cic. lib. I Offic., pag. 378, lin. 26: Quae quidem benevolentia beneficiis capitur maxime. Item pag. 382; lin. I: Nonnumquam tamen est largiendum, etc.] dilectionem multitudinis liberalitate acquiras, neque superflua circa importunos, neque restricta circa indigentes!
69 Plurima autem [Ibid., pag. 383, lin. 12: In illo autem genere largiendi, etc. Multa sunt in Ambrosiano textu quae non perfunctorie, sed attentius videntur observanda; primo enim hinc cognoscitur antiquis illis episcopis haud mediocri curae fuisse, ne quis vel manifesto vel clanculum ac secreto, indigentium necessario ad sustentandam vitam subsidio destitueretur: deinde constitui solitos quibus ea demandaretur provincia, sive illi e sacerdotum numero eligerentur, quod etsi frequentius erat in Ecclesia orientali, tamen in occidentali quoque nonnumquam usu venisse ex hoc et sequenti capite intelligimus: sive assumerentur ex ordine diaconorum, quod fere obtinuisse per occidentem non modo quae sanctus Praesul frequenter hoc in opere de beato Laurentio, nec non et Prudentius in Hymno de eodem martyre tradunt, palam faciunt; verum etiam quod Sulp. Severus in Vita sancti Martini ab eo archidiaconum suum ei muneri praefectum fuisse commemorat. Postremum autem illud est quod hinc advertas, dispensatores illos non pro libito, sed ex episcopi, ad quem omnia referre consueverant, nutu et voluntate cuncta gessisse; ita ut nihil in eius potestate non esset positum. Et hoc sane oppido quadrat cum apostolorum can. 39, 40 et 41, synodi Laodic. can. 57, et sequentium conc. definitionibus prope innumeris.] genera liberalitatis sunt, non solum quotidiano sumptu egentibus, quo vitam sustinere suam possint, disponere ac dispensare alimoniam; verum etiam his qui publice egere verecundantur, consulere ac subvenire, quatenus communis egenorum alimonia non exhauriatur. De eo enim loquor qui praeest alicui muneri, ut si officium sacerdotis gerat, aut dispensatoris; ut de his suggerat episcopo, nec reprimat si quem positum in necessitate aliqua cognoverit, aut deiectum opibus ad inopiae necessitatem redactum: [Cic. lib. I Offic., pag. 378, lin. 14: Propensior benignitas . . . nisi forte erunt digni, etc.] maxime si non effusione adolescentiae, sed direptione alicuius et amissione patrimonii in eam reciderit iniuriam, ut sumptum exercere diurnum non queat.
70 Summa etiam liberalitas, [Ibid., lin. 25: Atque haec benignitas etiam reip. utilis est, redimi e servitute captos, etc.] captos redimere, eripere ex hostium manibus, subtrahere neci homines, et maxime feminas turpitudini, reddere parentibus liberos, parentes liberis, cives patriae bnf1732.111 restituere. Nota sunt haec nimis [Hanc Illyrici Thraciaeque populationem Baronius auctor est anno reparatae salutis 387 contigisse. Verum hoc loco non satis cohaerentia loquitur Cardinalis eruditissimus. Etenim si hoc eodem anno conflata et venumdata fuerint ab Ambrosio vasa sacra, necessario hinc eruitur non nisi post memoratum annum hosce libros Officiorum editos esse: cum tamen ipsos toto decennio prius in lucem prodiisse ad annum 377 affirmaverit. Caeterum multo probabilius videtur cladem hanc, cuius hoc loco meminit sanctus Ambrosius, atrocem Valentis imperatoris exitum secutam esse; cum ipsius ducibus Traiano et Sebastiano caesis, omnique adeo exercitu internecione deleto, Gothi aliique barbari, vastato Illyrico usque ad Alpes Iulianas ac Venetorum regionem, omnia igne ferroque populati sunt, ut post Ammianum Marc., Socratem, Sozomenum atque Theodoretum Baronius ipse scripto prodidit. Adi etiam cl. v. Hermannum in Ambrosii Vita, lib. II, cap. 12.] Illyrici csg97.184 vastitate et Thraciae: quanti ubique venales erant toto captivi orbe, quos si revoces, unius provinciae numerum explere non possint! Fuerunt tamen qui et quos Ecclesiae redemerunt, in servitutem revocare vellent, ipsa graviores captivitate, qui inviderent alienam misericordiam. Ipsi si in captivitatem venissent, servirent liberi: si venditi fuissent, servitutis ministerium non recusarent; et volunt alienam libertatem rescindere, qui suam servitutem non possent rescindere, nisi forte pretium recipere emptori placeret: in quo tamen non rescinditur servitus, sed redimitur.
71 Praecipua est igitur liberalitas, [Cic. lib. II Offic., pag. 382, lin. 15: Liberales autem qui facultatibus aut captos a praedonibus redimunt . . . aut in filiarum collocatione adiuvant, etc.] redimere captivos, et maxime ab hoste barbaro, qui nihil deferat humanitatis ad misericordiam, nisi quod avaritia reservaverit ad redemptionem: aes alienum subire, si debitor solvendo non sit, atque arctetur ad solutionem, quae sit iure debita, et inopia destituta: enutrire parvulos, pupillos tueri.
72 Sunt etiam qui virgines orbatas parentibus tuendae pudicitiae gratia connubio locent, nec solum studio, sed etiam sumptu adiuvent. Est etiam genus illud liberalitatis quod Apostolus docet: Ut si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut earum alimoniis Ecclesia non gravetur, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat [I Tim. 5, 16].
73 Utilis igitur huiusmodi liberalitas, sed non communis omnibus. Sunt enim plerique etiam viri boni, qui tenues sunt censu, contenti quidem exiguo ad sui usum, sed non csg97.185 idonei ad subsidium levandae paupertatis alienae; tamen suppetit aliud beneficentiae genus, quo iuvare bnf1732.112 possint inferiorem. [Ibid. pag. 381, lin. 33: Deinceps de beneficentia dicendum: cuius est ratio duplex, etc.] Est enim duplex liberalitas: una quae subsidio rei adiuvat, id est, usu pecuniae; altera [Erasm. et seq. edit., Quae operum collatione.] quae operum collatione impenditur, multo frequenter splendidior, multoque clarior.
74 Quanto illustrius Abraham captum armis victricibus recepit nepotem [Gen. 14, 16], quam si redemisset! Quanto utilius regem Pharaonem sanctus Ioseph consilio providentiae iuvit, quam si contulisset pecuniam! Pecunia enim unius civitatis non redemit ubertatem: prospicientia totius Aegypti [Gill. in marg. et Rom. edit. in corpore, per septennium. Sed cum aliae omnes ac mss. praeferant quinquennium, credibile est sanctum Antistitem ita posuisse, quod putaverit populum Aegyptium saltem primis duobus annis victitasse privatis fructibus, antequam eum ad regia horrea confugere fames cogeret. Sane huic sensui videtur favere, quod legitur, καὶ ἐγένετο λιμὸς έν πάσῃ τῇ, γῇ, ἐν δὲ πάσῃ τῇ γῇ Αἰγύπτου ἦσαν ἄρτοι. Licet dissimulandum non sit haberi in mss. nonnullis, οὐκ ἦσαν ἄρτοι, cui etiam concinit Syriaca versio. Sed aliarum omnium, ipsiusque textus hebraici consensus, nec non orationis ipsa series aliam adstruit lectionem.] per quinquennium famem repulit [Gen. 41, 33 et seq.].
75 Facile autem [Cic. lib. II Offic., pag. 381, lin. 37: Largitioque quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit, etc.] pecunia consumitur, consilia exhauriri nesciunt. Haec usu augentur: pecunia minuitur, et cito deficit, atque ipsam destituit benignitatem; tatem; ut quo pluribus largiri volueris, eo pauciores adiuves, et saepe tibi desit quod aliis conferendum putaveris. Consilii autem operisque collatio, quo in plures diffunditur, eo redundantior manet, et in suum fontem recurrit. In se enim refluit ubertas prudentiae: et quo pluribus fluxerit, eo exercitius fit omne quod remanet.
76 Liquet igitur debere esse [Cic. lib. II Offic., pag. 382, lin. 7: Quamobrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, etc.] liberalitatis modum, ne fiat inutilis largitas. Sobrietas tenenda est, maxime sacerdotibus, ut non pro iactantia, sed pro iustitia dispensent. Nusquam enim [Mss. aliquot, maior aviditas. Petitionis causa veniunt validi. Et continuo post, alii pauci, nisi vacandi habentes.] maior aviditas petitionis. Veniunt validi, veniunt nullam causam nisi vagandi habentes, et volunt subsidia evacuare csg97.186 pauperum, exinanire sumptum: nec exiguo contenti, maiora quaerunt, ambitu vestium captantes petitionis suffragium, et natalium simulatione licitantes incrementa quaestuum. His si quis facile deferat fidem, cito exhaurit pauperum alimoniis bnf1732.113 profutura compendia. Modus largiendi adsit, ut nec illi inanes recedant, neque transcribatur vita pauperum in spolia fraudulentorum. Et ergo mensura sit, ut neque humanitas deseratur, nec destituatur necessitas.
77 Plerique simulant debita. Sit veri examen. Exutos se per latrocinia deplorant: aut iniuria fidem faciat, aut cognitio personae, quo propensius iuventur. [Sic edit. omnes, et maior potiorque pars mss. Aliqui tamen: Ab Ecclesia relegatis. Quaeritur autem in prima lectione, quinam sunt illi, ab Ecclesia relegati? Voluerunt nonnulli eos hoc loco intelligendos qui propter fidem ab Ecclesiis suis exsulare coacti essent. Sed numquam tam parce ac tenuiter de his locuturus erat sanctus Doctor. Eos ergo intelligimus qui ab Ecclesiae sacris poenitentiae causa fuerant separati; quibus etsi Ecclesiasticas eleemosynas auferri consuevisse testetur Augustinus, tamen in extrema necessitate christiana liberalitas non deerat. Potest etiam ita explicari, ut ab Ecclesia referatur ad impartiendus, minime vero ad relegatis, id est, exsulibus.] Ab Ecclesia relegatis sumptus impartiendus, si desit eis alendi copia. Itaque qui modum servat, avarus nulli, sed largus omnibus est: non enim solas aures praebere debemus audiendis precantium vocibus, sed etiam oculos considerandis necessitatibus. Plus clamat operatori bono debilitas, quam vox pauperis. Neque vero fieri potest ut non extorqueat amplius importunitas vociferantium: sed non semper [Quaedam edit. Paris., imprudentiae locus sit.] impudentiae locus sit. Videndus est ille, qui te non videt: requirendus ille, qui erubescit videri. Ille etiam clausus in carcere occurrat tibi; ille affectus aegritudine mentem tuam personet, qui aures non potest.
78 Quo plus te operari viderit populus, magis diliget. Scio plerosque sacerdotes, quo plus contulerunt, plus csg97.187 abundasse; quoniam quicumque bonum operarium videt, [Non sane properanti oculo transmittenda est laudabilis ea consuetudo, qua prisci illi christiani pecuniam suam oeconomo seu dispensatori Ecclesiae in manus tradebant, ab eodem postea fidelium pauperum gregibus distribuendam. Insignis hac de re locus est in beati Iustini Apologia secunda proxime ante finem, cuius verba non pigebit hic subiicere: Caeterum qui locupletiores sunt, inquit, et volunt, pro arbitrio quisque suo quod visum est, conferunt: et quod ita colligitur, apud praepositum deponitur: atque ille inde opitulatur pupillis et viduis, et his qui propter morbum aut aliquam aliam causam egent, quique in vinculis sunt, et peregre advenientibus hospitibus; et ut simpliciter dicam, indigentium is omnium curator est.] ipsi confert quod ille suo officio dispenset, securus quod ad pauperem sua perveniat misericordia: nemo enim vult, nisi pauperi proficere suam [Nonnulli mss., suam consolationem. Sed omnino cum aliis, atque edit. legendum, suam collationem, id est, suam eleemosynam, quam collectam vocat Apostolus. Et infra ubi edit. ac mss. non pauci, utrumque despiciet; Thuan. et alii aliquot praeferunt, utrumque displicet.] collationem. Nam si quem aut immoderatum aut nimis tenacem dispensatorem viderit, utrumque despiciet: si aut superfluis erogationibus dissipet alieni fructus laboris, aut recondat sacculis. Sicut igitur modus liberalitatis tenendus est, ita etiam [Codex Thuan. et alii non parvo numero, calcar plerumque. Adhibendus videtur modus, etc.] bnf1732.114 calcar plerumque adhibendum videtur. Modus ideo, [Cic. lib. II Offic., pag. 382, lin. 3: Quid autem est stultius, quam quod libenter facias, etc.] ut quod benefacis, id quotidie facere possis; ne subtrahas necessitati, quod indulseris effusioni: calcar propterea, quia melius operatur pecunia in pauperis cibo, quam in divitis sacculo. Cave ne intra loculos tuos includas salutem inopum, et tanquam in tumulis sepelias vitam pauperum.
79 Potuit donare Ioseph totas Aegypti opes, et effundere thesauros regios; noluit tamen de alieno effusus videri: maluit frumenta vendere, quam donare esurientibus; quia si paucis donasset, plurimis defuisset. Eam liberalitatem probavit, quo abundaret omnibus. Patefecit horrea, ut omnes emerent subsidium frumentarium [Gen. 41, 56, 57], ne gratis accipiendo, cultus terrarum relinquerent; quoniam qui alieno utitur, suum negligit.
80 Itaque primum omnium coacervavit pecunias, deinde instrumenta caetera, ad postremum iura terrarum csg97.188 regi acquisivit, non ut omnes exueret suo, [Mss. aliquot, sed fulciret publicam, vel publico: tributum, etc.] sed fulciret: [Sic. lib. II Offic., pag. 385, lin. 3: Danda est opera omnino, si possit, etc. Item lin. 15: Danda etiam opera est, ne . . . . tributum sit conferendum, etc.] publicum tributum constitueret, quo sua tutius habere possent. Quod ita fuit gratum omnibus quibus terras ademerat; ut non venditionem sui iuris, sed redemptionem salutis putarent. Denique dixerunt: Sanasti nos, invenimus gratiam in conspectu Domini nostri [Gen. 47, 14 et seq., 25]. Nam et de proprietate nihil amiserant, qui ius receperant: et de utilitate nihil perdiderant, qui acquisierant perpetuitatem.
81 O [Cic. lib. II Offic., pag. 386, lin. 33: O virum magnum, dignumque, etc.] virum magnum, qui non largitatis superfluae temporalem captavit gloriam, sed perpetuam commoditatem constituit providentiae! Fecit enim ut tributis populi se iuvarent suis, nec in tempore necessitatis aliena subsidia desiderarent. Melius enim bnf1732.115 fuit conferre aliquid de fructibus, quam totum de iure amittere. Quintam [Mss. nonnulli, portionem collativam statuit.] portionem collationis statuit et in providendo perspicacior, et in tributo liberalior. Denique nunquam postea Aegyptus huiusmodi famem pertulit.
82 Quam praeclare autem collegit futura! Primum quam argute regalis interpres somnii veritatem expressit! Somnium regis primum hoc fuit: Septem iuvencae ascendebant de flumine, visu decorae, et pingues corpore, et ad oram pascebantur fluminis. Aliae quoque vitulae visu deformes [Mss. non pauci, ac ieiuno corpore.] ac ieiunae corpore, post illas iuvencas ascendebant de flumine, et iuxta eas in ipso riparum thoro pascebantur: et visae sunt hae vitulae tenues atque csg97.189 exiles devorare illas quae praestabant et forma et gratia. Et somnium secundum hoc fuit: Septem spicae pingues, electae et bonae [Mss. aliquot, de terrae surgebant sinu.] de terra surgebant: et post eas septem spicae exiles et vento [Thuan. et alii aliquo mss., corruptae ac madidae; alii non pauci, corruptae ac mucidae, quod non displicet.] corruptae ac marcidae se subiicere moliebantur: et visum est quod laetas et uberes spicas steriles spicae et tenues devoraverunt.
83 Hoc somnium ita aperuit sanctus Ioseph, eo quod septem iuvencae septem anni forent, et septem spicae similiter septem anni forent, ex fetu et fructu interpretatus tempora. Fetus enim iuvencae annum exprimit, et fructus segetis annum consummat integrum. Quae ideo ascendebant de flumine, quod dies, anni, ac tempora fluminum praetereunt modo, et cursim labuntur. Annos itaque septem priores uberis terrae fertiles ac fecundos declarat futuros: posteriores autem alios septem annos steriles atque infecundos, quorum sterilitas absumptura foret ubertatem superiorum. Qua gratia prospiciendum admonuit, ut uberioribus annis congregaretur subsidium frumentarium, quod sustentare bnf1732.116 posset inopiam futurae infecunditatis.
84 Quid primum mirer? Ingenium quo in ipsum veritatis descendit cubile: an consilium quo tam gravi atque diuturnae prospexit necessitati: an vigilantiam atque iustitiam; quarum altera, imposito sibi tanto munere, congregavit tam multiplices commeatus: alteraque aequalitatem per omnes servavit? Nam de magnanimitate quid loquar; quod vencsg97.190ditus a fratribus in servitutem, non retulit iniuriam, sed famem depulit? Quid de suavitate, qua dilecti fratris praesentiam pia fraude quaesivit, quem simulato per elegantiam furto, reum statuit rapinae, ut obsidem teneret gratiae [Gen. 44, 2 et seq.].
85 Unde merito ei a patre dicitur: [Haec duo testimonia e Genesi ac Deuteronomio paulo aliter citantur lib. de Benedict. Patriarch. cap. 11, num. 46 et 53. Satis autem hoc loco conveniunt ant. edit. cum mss. nisi quod habent illae, zelotes filius meus, filius meus adolescentior. Adiuvet te . . . . et benedicat te . . . . in rubo, veniat super caput, etc. Sed eas varietates sicut et quas addidit edit. Rom. ad scriptos cod. et maxime ad Thuan. castigavimus.] Filius ampliatus meus Ioseph, filius ampliatus meus, zelotes filius meus adolescentior . . . . Adiuvit te Deus meus, et benedixit te benedictione coeli a summo, et benedictione terrae, terrae habentis omnia, propter benedictiones patris tui et matris. Praevaluit super benedictiones montium manentium, et desideria collium aeternorum [Gen. 49, 22 et seq.], et in Deuteronomio: Qui visus es, inquit, in rubo, ut venias super caput Ioseph, et super verticem ipsius. Honorificus inter fratres: primitivus tauri decus eius, cornua unicornui cornua ipsius. In ipsius cornu gentes ventilabit simul usque ad extremum terrae. [Rom. edit. sola, Ipse decem millia Ephraim, et ipse millia Manasses. At omnes aliae, ac mss. nobiscum faciunt; quibus etiam hebraicus textus patrocinatur. LXX vero praeferunt: Αὗται μυριάδες Ἐφραὶμ, καὶ αὗται χιλιάδες Μανασσῆ; et his accedunt reliquae versiones.] Ipsi decem millia Ephraem, et ipsi millia Manasses [Deut. 33, 16 et seq.].
86 Talis itaque debet esse qui consilium alteri det, ut se ipsum formam aliis praebeat ad exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate; ut sit eius sermo salubris atque irreprehensibilis, consilium utile, bnf1732.117 vita honesta, sententia decora.
87 Talis erat Paulus, qui consilium dabat virginibus [I Cor. 7, 25 et seq.], magisterium sacerdotibus [Tit. 2, 7], ut primum se ipsum formam nobis praeberet ad imitandum. Ideo et humiliari sciebat, sicut scivit et Ioseph, qui summo ortus patriarcharum genere, non dedignatus degenerem servitutem, exhibebat eam obsequiis, illustrabat vircsg97.191tutibus. Scivit humiliari, qui et venditorem et emptorem passus est, et dominum appellabat eum. Audi humiliantem se: Si Dominus meus [Edit. vet. et quaedam Paris., cum paucis mss., praeter me nihil scit, . . . quae uxor illius es. Rom. cum potiori parte mss. ut in textu; et quidem commodius, cum id reddatur, quod est apud LXX, οὐ γινώσκει δι᾽ ἐμὲ οὐδὲν . . . . διὰ τό σε γυναῖκα αὐτοῦ εἶναι.] propter me nihil scit in domo sua, et omnia quaecamque habet, dedit in manus meas, neque subtractum est a me quidquam praeter te, quia uxor illius es; quomodo faciam verbum malum hoc, et peccabo coram Domino [Gen. 39, 8 et seq.]? Plena vox humilitatis, plena castimoniae: humilitatis, quia domino [Ita mss. optimi quique ac numerosissimi: aliqui tamen et cunctae edit., deferebat honorificentiam, quia referebat gratiam.] deferebat; honorificentiae, quia referebat gratiam: plena quoque castimoniae, quia turpi flagitio contaminari grave peccatum putabat.
88 Talis igitur debet esse consiliarius, qui nihil nebulosum habeat, [Omnes edit., nihil fallax, nihil fabulosum: sed nihil fabulosum in mss. longe plurimis nec non antiquissimis praetermittitur.] nihil fallax, nihil simulatum, quod vitam eius ac mores refellat; nihil improbum ac malevolum, quod avertat consulentes. [Cic. lib. II Offic., pag. 379, lin. 9: Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existimant, etc.] Alia sunt enim quae fugiuntur, alia quae contemnuntur. Fugimus ea quae possunt nocere, quae malitiose possunt in noxam serpere; ut si is qui consulitur, dubia sit fide, et pecuniae avidus, ut possit pretio mutari: si iniuriosus, hic fugitur ac declinatur. Qui vero voluptuarius, intemperans, etsi alienus a fraude; tamen avarus et cupidior lucri turpis, hic contemnitur. Quod enim specimen industriae, quem fructum laboris edere potest, quam recipere animo bnf1732.118 curam ac sollicitudinem, qui se torpori dederit atque ignaviae?
89 Ideo boni vir consilii dicit: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse [Phil. 4, 11]. Sciebat enim omnium malorum radicem esse avaritiam, et ideo suo csg97.192 contentus erat, alienum non requirebat [I Tim. 6, 10]. Satis mihi est, inquit, quod habeo; sive parum, sive plurimum habeam, mihi plurimum est. Expressius aliquid dicendum videtur. Signato verbo usus est: [Vetustissimi cod., Efficit mihi, inquit, . . . . quia efficiebant illis.] Sufficit mihi, inquit, in quo sum; id est, nec deest, nec superfluit. Non deest, quia nihil quaero amplius: non superfluit, quia non solum mihi habeo, sed pluribus. Hoc de pecunia.
90 Caeterum de omnibus dici potest quia sufficiebant illi praesentia, hoc est, non honorem maiorem, non obsequia uberiora desiderabat; non gloriae immodicae cupidus, aut gratiam indebite quaerebat: sed debiti finem certaminis, patiens laboris, securus meriti praestolabatur: Scio, inquit, et humiliari [Phil. 4, 12]. Non ergo indocta humilitas, sed quae habeat sui modestiam et scientiam, laudi datur. Est enim humilitas formidinis, est imperitiae atque ignorantiae; et ideo Scriptura ait: Et humiles spiritu salvabit [Psal. 33, 19]. Praeclare ergo dixit: Scio et humiliari, id est, quo in loco, qua moderatione, quo fine, in quo officio, in quo munere. Nescivit Pharisaeus humiliari, ideo deiectus est: scivit publicanus, ideo iustificatus est [Luc. 18, 11 et seq.].
91 Sciebat et abundare Paulus, quia animum habebat divitem; etsi thesaurum divitis non habebat. Sciebat abundare, qui non quaerebat datum in pecunia, sed requirebat fructum in gratia. Possumus et sic intelligere, quia sciebat abundare, qui poterat bnf1732.119 dicere: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, csg97.193 cor nostrum dilatatum est [II Cor. 6, 11].
92 In omnibus erat imbutus, et saturari et esurire. Beatus qui sciebat saturari in Christo. Non ergo illa corporalis, sed spiritualis est satietas, quam operatur scientia. Et merito scientia opus est; quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei [Deut. 8, 3]. Ergo qui sic sciebat saturari et sic esurire, sciebat ut semper nova quaereret, [Omnes edit., esurire et sitire Dominum; mss. nonnulli, esurire Deum, sitiret, aut sitire et Dominum; alii magno numero, esuriret Deum, sitiret in Dominum; in quorum tamen aliquibus non legitur in praepositio.] esuriret Deum, sitiret in Dominum. Sciebat esurire, qui sciebat quia esurientes manducabunt [Matth. 5, 6]: sciebat et poterat abundare, qui nihil habebat, et possidebat omnia [II Cor. 6, 10].
93 Egregie itaque viros alicui [Cic. lib. II Offic., pag. 385. lin. 40: Nullum igitur vitium tetrius . . . . quam avaritia, praesertim in principibus, etc.] praesidentes muneri commendat iustitia: contra iniquitas destituit atque impugnat. Exemplo nobis est Scriptura quae dicit quia cum populus Israel post mortem Salomonis rogasset filium eius Roboam, ut relevaret cervices eorum a servitute dura, et paterni imperii temperaret austeritatem, illum spreto senili consilio de suggestione adolescentium responsum dedisse huiusmodi, quia et onus adiiceret super patrium iugum, et leviora gravioribus suppliciis mutaret [III Reg. 12, 4 et seq.].
94 Quo responso exasperati responderunt populi: Non est nobis portio cum David, neque haereditas in filiis Iesse. Revertere unusquisque in tabernacula tua, Israel (Ibid. 16); [Quoniam hic homo, etc. non reperiuntur in bibliis; sicut nec ultima verba, erit nobis, in pluribus potioribusque mss. quorum etiam aliqui pro neque in ducem, legunt neque in iudicem.] quoniam hic homo neque in principem, neque in ducem erit nobis. Itaque desertus a populo ac destitutus, vix duarum tribuum propter David meritum habere potuit societatem.
95 Claret ergo quoniam et [Cic. lib. II Offic., pag. 378, lin. 8: Quae si populo Rom. iniuste, etc. Item pag. 379, lin 43: Cum igitur tanta vis iustitiae sit, etc.] aequitas imperia confirmet, et iniustitia dissolvat. Nam quomodo potest malitia regnum possidere, csg97.194 quae ne unam quidem privatam potest regere familiam? Summa igitur benignitate opus est, ut non solum publica gubernacula, sed etiam privata iura tueamur. bnf1732.120 Plurimum iuvat benevolentia, quae omnes studet beneficiis amplecti, devincire officiis, oppignerare gratia.
96 Affabilitatem quoque sermonis diximus ad conciliandam gratiam valere plurimum. Sed hanc volumus esse [Cic. lib. II Offic., pag. 380, lin. 9: Quam praeclare Socrates hanc viam . . . . ut qualis haberi vellet, talis esset. Quod si qui simulatione, etc.] sinceram ac sobriam sine ulla adulatione, ne simplicitatem ac puritatem alloquii [Edit. ultimae Paris. cum paucis mss., deleat sermonis adulatio.] dedeceat sermonis adulatio; forma enim esse debemus caeteris non solum in opere, sed etiam in sermone, in castitate ac fide. Quales haberi volumus, tales simus: et qualem affectum habemus, talem aperiamus. Neque dicamus in corde nostro verbum iniquum, quod abscondi putemus silentio; quia audit in occulto dicta, qui occulta fecit: et cognoscit secreta viscerum, qui sensum visceribus infudit. Ergo tamquam sub oculis constituti iudicis, quidquid gerimus, in luce positum putemus, ut omnibus manifestetur.
97 Plurimum itaque prodest unicuique bonis iungi. [Cic. lib. II Offic., pag. 380, lin. 38: Facillime autem . . . . adolescentes qui se ad claros et sapientes, etc.] Adolescentibus quoque utile, ut claros et sapientes viros sequantur; quoniam qui congreditur sapientibus, sapiens est: qui autem cohaeret imprudentibus, imprudens agnoscitur. Et ad instructionem [Superiores Edit., itaque bonis iungi plurimum proficit.] itaque plurimum proficit, et ad probitatis testimonium. Ostendunt enim adolescentes eorum se imitatores esse, quibus adhaerent; et ea convalescit opinio, quod ab his vivendi acceperint similitudinem, cum quibus conversandi hauserint cupiditatem.
98 Inde tantus Iesus Nave, quod eum non solum erudivit ad Legis scientiam Moysi copula, verum etiam sanctificavit ad gratiam [Exod. 24, 13]. Denique cum in eius tabernaculo divina [Edit. cum mss., refulgeret praesentia et videretur maiestas, etc.] refulgere csg97.195 praesentia videretur maiestas Domini, solus erat in tabernaculo Iesus Nave. Moyses cum Deo loquebatur, Iesus pariter nube sacra tegebatur. Presbyteri et populus deorsum stabant; Iesus cum bnf1732.121 Moyse ad accipiendam Legem ascendebat [Exod. 33, 11]. Omnis populus intra castra erat, Iesus extra castra in tabernaculo testimonii. Cum columna nubis descenderet, et loqueretur cum Moyse, quasi fidus astabat minister: nec exibat de tabernaculo iuvenis, cum seniores longe positi divina trepidarent miracula.
99 Ubique igitur inter admiranda opera et reverenda secreta sancto Moysi individuus adhaerebat. Unde factum est ut qui fuerat socius conversationis, fieret successor potestatis [Deut. 34, 9]. Merito vir huiusmodi evasit, ut sisteret fluminum cursus [Iosue 3, 15 et seq.], diceret: Stet sol, et staret sol [Iosue 10, 12, 13]; quasi eius spectator victoriae noctem differret, diem produceret: quid! (quod Moysi negatum est) solus eligeretur, ut populum introduceret in terram repromissionis. Magnus vir fidei miraculis, magnus triumphis. Illius augustiora opera, huius prosperiora. Uterque igitur divina subnixus gratia, ultra humanam processit conditionem [Exod. 14, 21]: ille mari, hic coelo imperavit.
100 Pulchra itaque [Cic. lib. de Senectute pag. 409, lin. 9: Etenim adolescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, etc.] copula seniorum atque adolescentium [Gen. 12, 4]. Alii testimonio, alii solatio sunt: alii magisterio, alii delectationi. Omitto quod Abrahae adhaesit Loth adolescentulus etiam proficiscenti; ne forte hoc propinquitatis magis fuisse existimetur, et necessariae potius quam voluntariae adiunctionis. Quid Eliam atque Elisaeum loquamur? Licet non expresse Elisaeum iuvenem Scriptura significaverit, advertimus tamen et colligimus csg97.196 iuniorem fuisse [III Reg. 19, 21]. In Actibus apostolorum Barnabas Marcum assumpsit, Paulus Silam, Paulus Timotheum, Paulus Titum [Act. 12 et alibi].
101 Sed illis superioribus videmus divisa officia, ut seniores consilio praevalerent, iuniores ministerio. Plerumque etiam virtutibus bnf1732.122 pares, dispares aetatibus, sui delectantur copula, sicut delectabantur Petrus et Ioannes. Nam adolescentem legimus in Evangelio [Rom. edit. resecaverat, et sua voce, quod tamen in aliis edit. et cunctis mss. reperimus.] Ioannem et sua voce, licet meritis et sapientia nulli fuerit seniorum secundus, erat enim in eo senectus venerabilis morum et cana prudentia. Vita enim immaculata bonae senectutis stipendium est.
102 Adiuvat hoc quoque ad profectum bonae existimationis, [Cic. lib. II Offic. pag. 381, lin. 29: Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus, etc. Quod autem ait Ambrosius, de morte damnatum eruas, de hoc adeas licet, quae nos tomo I Expos. in psal. CXVIII, serm. 8, num 41, subnotavimus. Hic vero id unum libet adiicere, cautionem appositam hoc loco hinc promanasse, quod cum interdum episcopi, clerici vel etiam monachi ferventiore quam prudentiore zelo reos suppliciis eripere niterentur, aut seditionibus, aut saltem gravibus iudicum imperialium querelis ansam dabant. Adde quod etiam fieri poterat, ut quos per corruptionem ipsi liberaverant, eos per vim ab episcopis raptos causarentur. Tollendo igitur huic malo leges nonnullae reperiuntur datae ab imperatoribus; ut puta a Theodosio et Arcadio lib. XV et XVI, de Poenis. Porro morem hunc quo clerici ac monachi supplicio reos alias eximebant, Cuiacius, Paratitlo cod. de Episc. audientia, autumat ortum duxisse ab exemplo paganorum sacrificorum; hoc enim eo iure potitos esse Taciti, Suctonii et Plutarchi auctoritate idem astruit. Superest autem etiamnum apud nos vestigium quoddam priscae huius consuetudinis, dum Rothomagi singulis annis, festo Ascensionis die, unus de reis homicidii, postquam solemni ritu sacrum Romani episcopi feretrum humeris subivit, absolvitur: Aureliani quoque novo episcopo in eam urbem ingredienti quisquis occurrerit, si rerum capitalium noxa teneatur, eadem donatur impunitate; cuius privilegii meminit Ivo Carnot. epist 53.] si de potentis manibus eripias inopem, de morte damnatum eruas, quantum sine perturbatione fieri potest; ne videamur iactantiae magis causa facere, quam misericordiae, et graviora inferre vulnera, dum levioribus mederi desideramus. Iam si oppressum opibus potentis, et factione magis quam sceleris sui pretio gravatum liberaveris, egregae convalescit opinionis testimonium.
103 Commendat plerosque etiam [Cic. lib. II Offic. pag. 386, lin. 37: Recte etiam a Theophrasto est laudata hospitalitas, etc.] hospitalitas. Est enim publica species humanitatis, ut peregrinus hospitio non egeat, suscipiatur officiose, pateat advenienti [Quidam mss., ianua. Quanta gratia et merces est, qui hospites et peregrinos suscipit. Valde id, etc.] ianua. Valde id decorum totius est orbis existimatione, peregrinos cum honore suscipi, non deesse mensae hospitalitatis gratiam, occurrere officiis liberalitatis, explorare adventus hospitum.
104 Quod Abrahae laudi est datum, qui ante ianuam suam speculabatur, ne forte praetecsg97.197riret peregrinus aliquis: et diligenter praetendebat excubias, ut occurreret, ut praeveniret, ut rogaret, ne transiret hospes, dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praeterieris puerum tuum [Gen. 18, 1 et seq.]. Et ideo pro hospitalitatis mercede fructum posteritatis recepit.
105 Loth quoque nepos eius non solum genere, sed etiam virtute proximus, propter hospitalitatis affectum Sodomitana a se suisque supplicia detorsit [Gen. 19, 1 et seq.].
106 bnf1732.123 Decet igitur hospitalem esse, benignum, iustum, non alieni cupidum; immo [Ibid., pag. 383, lin. 30: In omni re contrahenda . . . . aequum et facilem, multa multis de suo iure decedentem, etc.] de suo iure cedentem potius aliqua, si fuerit lacessitus, quam aliena iura pulsantem, fugitantem litium, abhorrentem a iurgiis, redimentem concordiam et tranquillitatis gratiam. Siquidem de suo iure virum bonum aliquid relaxare, non solum liberalitatis, sed plerumque etiam commoditatis est. Primum dispendio litis carere, non mediocre est lucrum; deinde accedit ad fructum quod augetur amicitia, ex qua oriuntur plurimae commoditates, [Edit. omnes, quae contemnenti aliquo in tempore, postea fructuosae sint? mss. vero omnes, ut in contextu; si tamen unum aut alterum excipias, ubi legitur, quae contemnenti aliqua in tempore, postea fructuosa erunt.] quae contemnenti aliqua in tempore, postea fructuosae erunt.
107 In officiis autem hospitalibus, omnibus quidem humanitas impartienda est: [Cic. lib. II Offic., pag. 384, lin. 22: Itaque vulgo loquuntur se in beneficiis collocandis mores hominum, etc.] iustis autem uberior deferenda honorificentia: Quicumque enim iustum receperit in nomine iusti, mercedem iusti accipiet [Matth. 10, 41, 42], ut Dominus pronuntiavit. Tanta autem est apud Deum hospitalitatis gratia, ut ne potus quidem aquae frigidae a praemiis remunerationis immunis sit. Vides quia Abraham Deum recepit hospitio, dum hospites quaerit? Vides quia Loth angelos recepit? [Plures edit. et quidam mss., Qui scis an et tu cum suspicis hospitem . . . . cum in hospito sit Christus.] Unde scis ne et tu cum suscipis hominem, csg97.198 suscipias Christum? Licet in hospite sit Christus; quia Christus in paupere est, sicut ipse ait: In carcere eram, et venistis ad me: nudus eram, et operuistis me [Matth. 25, 36].
108 Suave est igitur non pecuniae, sed gratiae studere. [Cic. lib. II Offic., pag. 384, lin. 23: Sed quis est tandem qui inopis et optimi viri causae non anteponat, etc. Item lin. 43: Sed corrupti mores depravatique sunt admiratione divitiarum.] Verum hoc malum iamdudum humanis influxit mentibus, ut pecunia honori sit, et animi hominum divitiarum admiratione capiantur. Inde se immersit avaritia, veluti quaedam bonorum ariditas officiorum; ut homines damnum putent quidquid praeter morem impenditur. Sed etiam in hoc adversus avaritiam, ne quod afferre possit impedimentum, prospexit Scriptura venerabilis, bnf1732.124 dicens: Quia melior est hospitalitas cum oleribus [Prov. 15, 17]. Et infra: Melior est panis in suavitate cum pace [Prov. 17, 1]. Non enim prodigos nos docet esse Scriptura, sed liberales.
109 Largitatis enim [Ibid., pag, 382, lin. 12: Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri prodigi dicuntur, etc. Quae autem prodigalitatis exempla subiecit sanctus Ambrosius, eadem iam priore tomo saepius exagitaverat; enimvero conviviorum luxum atque effusionem cum alibi non semel, tum plurimis locis lib. de Elia et Ieiunio, suis coloribus descripta reperies: de circi autem ac theatri spectaculis praecipue habes in psal. CXVIII, serm. 5, pag. 1025. Quod autem in gladiatorum munera non ita crebro invehitur, hinc forte merito collexeris, Mediolani parum usitatum fuisse crudele illud oblectationis genus, quod numquam non summo cum stomacho detestati sunt antiqui Patres. De huiusmodi certaminibus praeter veteres auctores e recentioribus accuratissime disputavit I. Lipsius lib. duob. Saturnalium: Rosinus in Antiq. Rom. nonnulla, Laurentius in Polymathia multa congessit. Ultimum tandem prodigi sumptus exemplum ponit venationes, circenses videlicet in quibus feras insolitas per totam Africam aliasque dissitissimas regiones maximis impensis conquisitas populo exhibebant: de qua venandi ratione multa sunt apud Martialem epigrammata: nonnulla quoque habet Suetonius, atque alii: sed adeundus prae caeteris Tertull. de Spectaculis, et Cassiod. lib. V Var.] duo sunt genera [Cod. Big. post vocem genera subiungit, De duobus generibus largitatis. Sed ex margine.]: unum liberalitatis, alterum prodigae effusionis. Liberale est hospitio recipere, nudum vestire, redimere captivos, non habentes sumptu iuvare: prodigum est, sumptuosis effluescere conviviis, et vino plurimo; unde legisti: Prodigum est vinum, et contumeliosa ebrietas [Prov. 20, 1]. Prodigum est popularis favoris gratia exinanire proprias opes: quod faciunt qui ludis circensibus, vel etiam theatralibus, et muneribus gladiatoriis, vel etiam venationibus patrimonium dilapidant suum, ut vincant superiorum celebritates; cum totum illud sit inane, quod agunt. Quandoquidem etiam bonorum operum sumptibus immoderatum esse non deceat.
110 [Grat. Pulchra etiam liberalitas est in ipso pauperis dato mensuram tenere.] Pulchra liberalitas (Dist. 86, cap. Pulchra) erga ipsos quoque pauperes [Cic. lib. II Offic., pag. 383, lin. 34: Habenda autem est ratio rei familiaris, etc.] mensuram tenere, ut abundes pluribus: non concilicsg97.199andi favoris gratia ultra modum fluere. Quidquid ex affectu puro ac sincero promitur, hoc est decorum: [Ibid., lin. 3. Atque etiam illae impensae meliores sunt, muri, navalia, portus, etc.] non superfluas aedificationes aggredi, nec praetermittere necessarias.
111 Et maxime sacerdoti hoc convenit, ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu aula Domini resplendeat: impensas misericordiae convenientes frequentare: quantum oporteat largiri peregrinis; non superflua, sed competentia: non redundantia, sed congrua humanitati; ne sumptu pauperum alienam sibi quaerat gratiam, nec restrictiorem erga clericos aut indulgentiorem se praebeat. Alterum enim inhumanum, alterum prodigum; si aut sumptus desit necessitati eorum quos a sordidis negotiationis aucupiis retrahere debeas: aut voluptati superfluat.
112 Quin etiam verborum ipsorum et praeceptorum esse mensuram convenit; ne aut nimia remissio videatur, aut nimia severitas. Plerique enim [Cic. lib. II Offic., pag. 380, lin. 11: Quod si qui simulatione, et inani ostentatione, etc. Item pag. 382, lin. 27: Ipsaque illa delinitio multitudinis, etc.] remissiores malunt esse, ut bnf1732.125 videantur boni esse: sed nihil simulatum et fictum verae virtutis esse certum est; quin etiam diuturnum esse non solet. In principio vernat, in processu tamquam flosculus dissipatur et solvitur: quod autem verum ac sincerum, alta radice fundatur.
113 Et ut exemplis assertiones nostras probemus, quoniam quae simulata sunt, diuturna esse non possunt, sed tamquam ad tempus virentia cito decidunt, ex ea familia ex qua nobis plurima ad virtutis profectum exempla accersivimus, unum simulationis et fraudis proferamus testimonium [II Reg. 14, 25].
114 Abessalon [II Reg. 15, 1 et seq.] erat csg97.200 David regis filius, decore insignis, egregius forma, praestans iuventa; ita ut vir talis in Israel non reperiretur, a vestigio pedis usque ad verticem immaculatus. Is fecit sibi currus et equos, et viros quinquaginta, qui praecurrerent ante eum. Surgebat diluculo, et stabat ante portam in via: et si quem advertisset regis iudicia quaerentem, accedebat ad eum, dicens: Ex qua civitate es tu? Respondebat ille: Ex una tribu sum de tribubus Israel, servus tuus. Referebat Abessalon: Verba tua bona sunt et directa, et qui te audiat non est tibi datus a rege. Quis constituet me iudicem, et quisquis ad me veniet, cuicumque fuerit iudicium necessarium, iustificabo illum? Talibus delinibat singulos sermonibus. Et cum accederent adorare eum, extendens manus suas, apprehendebat atque osculabatur eos. Sic convertit in se corda omnium, dum blanditiae huiusmodi intimorum tangunt viscerum sensum.
115 Sed delicati isti et ambitiosi elegerunt honorabilia et grata ad tempus et iucunda: ubi parva processit dilatio, quam prudens omnium propheta paulisper cedendo interponendam putavit, non potuerunt tolerare ac sustinere. Denique [II Reg. 18, 5] non dubitans de victoria David, commendabat filium dimicaturis, bnf1732.126 ut ei parcerent. Ideoque nec praelio [Rom. edit., interesse voluit, ne vel inferre arma.] interesse maluit; ne vel referre arma, parricidae licet, videretur, sed tamen filio.
116 Liquet igitur ea esse perpetua ac solida, quae vera sunt, et quae sincere potius quam dolo congregantur: ea vero csg97.201 quae simulatione atque assentatione parata sunt, non posse diu perseverare.
117 Quis igitur vel illos [Ibid., pag. 376, lin. 45: Male enim se res habet, cum quod virtute effici debet, etc. Item pag. 381, lin. 42: Praeclare in epistola quadam Alexandrum filium Philippus accusat, etc.] qui pecunia ad obedientiam redimuntur, vel eos qui assentatione invitantur, fidos sibi arbitretur? Nam et illi frequenter se vendere volunt, et isti imperia dura ferre non possunt. Levi assentatiuncula facile capiuntur: si perstrinxeris verbo, immurmurant, deserunt, infesti abeunt, indignantes relinquunt, imperare malunt, quam obedire: quasi obnoxios beneficio, subiectos sibi debere esse existimant, quos praepositos sibi habere debeant.
118 Quis igitur sibi fideles putet, quos vel pecunia vel adulatione sibi obligandos crediderit? Nam et ille qui pecuniam acceperit, vilem se et despectum iudicat, nisi saepe redimatur? Itaque frequenter exspectat pretium suum: et ille qui obsecratione ambitus videtur, vult semper se rogari.
119 Ergo [Sic Amerb. cum mss. prop. omnibus: Era, autem ac sequentes edit., bonis artibus.] bonis actibus et sincero proposito nitendum ad honorem arbitror, et maxime ecclesiasticum; ut neque resupina arrogantia, vel remissa negligentia sit: neque turpis affectatio, et indecora ambitio. Ad omnia abundat animi directa simplicitas, satisque se ipsa commendat.
120 In ipso vero munere [Cic. lib. I Offic., pag. 363, lin. 5: In iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas . . . . et tamen ita probanda est mansuetudo, etc.] neque severitatem esse duram convenit, nec nimiam remissionem; ne aut potestatem exercere, aut susceptum officium nequaquam implere videamur.
121 Enitendum quoque ut beneficiis atque officiis [Lib. II, pag. 376, lin. 12: Proprium hoc statuo esse virtutis, conciliare sibi animos, etc. Item p. 384, lin. 12: Licet tamen opera prodesse multis, etc.] obligemus plurimos, et collatam reservemus gratiam; ne csg97.202 iure beneficii fiant immemores, qui se graviter laesos dolent. Saepe enim usu venit ut quos gratia foveris, vel aliquo superiore cumulaveris gradu, averbnf1732.127tas, si indigne aliquem eis praeponendum iudices. Sed et sacerdotem beneficiis suis vel iudiciis favere convenit, ut aequitatem custodiat, et presbytero vel ministro deferre, ut parenti.
122 Neque hos quia semel probati sunt, arrogantes esse oportet; sed magis tamquam memores gratiae, humilitatem tenere: neque offendi sacerdotem, si aut presbyter, aut minister, aut quisquam de clero, aut misericordia, aut ieiunio, aut integritate, aut doctrina et lectione existimationem accumulet suam: [Mss. aliquot, Grata enim Ecclesia laus, etc.] Gratia enim Ecclesiae laus doctoris est. Bonum, opus alicuius praedicari, ita tamen si nullo studio fiat iactantiae. Laudent enim unumquemque proximorum labia, et non os suum: et commendent opera, non studia sua.
123 [Clericos episcopo suo perinde ac Deo ipsi morem gerere oportere beatus Ignatius multis epistolarum locis praecipit, maxime vero epist. ad Ephes., epist. ad Magnes. et epist. ad Trallian. Cyprianus vero epist. 55 et 65 docet non aliunde exoriri solere haereses atque schismata, nisi ex eo quod praesulibus suis obedire cleri detrectent ac refugiant. Cuius quidem rei exemplum luctuosum in Ario proponit Theodoretus Hist. Eccl. lib. I, cap. 2, et in aliis alii.] Caeterum si quis non obediat episcopo, extollere atque exaltare sese desideret, obumbrare merita episcopi simulata affectatione doctrinae aut humilitatis, aut misericordiae, is a vero devius superbit; quoniam veritatis ea est regula, [Codex Thuan., ut nihil fuci commendandi tui, etc. non male, si verbum aliquod subintelligas, quod forte a scriptore fuerit praetermissum.] ut nihil facias commendandi tui causa, quo minor alius fiat: neque si quid boni habeas, id ad deformationem alterius et vituperationem exerceas.
124 Ne [Cic. lib. II Offic., pag. 381, lin. 21: Atque etiam hoc praeceptum officii diligenter tenendum est, neque unquam innocentem iudicio capitis accersus . . . . Nec tamen ut hoc fugiendum est, ita habendum est religioni contrarium, etc.] defendas improbum, et sancta indigno committenda arbitreris: neque iterum urgeas et impugnes, cuius crimen non deprehenderis. Nam cum in omnibus [Ibid., pag. 384, lin. 48: Extremum autem praeceptum . . . . ne quid contendas, etc.] iniustitia cito csg97.203 offendat, tum maxime in Ecclesia, ubi aequitatem esse oportet, ubi aequalitatem haberi decet; ut nihil sibi potentior plus vindicet, nihil plus usurpet ditior. Sive enim pauper, sive dives, in Christo unum sunt. Nihil sanctior plus sibi arroget; ipsum enim par est esse humiliorem.
125 Sed nec personam alterius accipiamus in iudicio: gratia absit, [Omnes edit. ac mss. aliquot, causam merita decernant; mss. nonnulli, discernant: Thuan. vero et antiquissimi quique, causae merita decernant; id est, confligant, ac decertent.] causae merita decernant. Nihil sic opinionem, immo fidem gravat, quam si in iudicando potentiori dones causam inferioris: vel pauperem innocentem arguas, bnf1732.128 divitem excuses reum culpae. Pronum quidem est genus hominum favere honoratioribus, ne laesos sese putent, ne victi doleant. Sed primum si offensam vereris, [His verbis non obscure innuere videtur Ambrosius, episcopis licitum fuisse causarum ac litium saecularium recusare arbitrium; cum tamen alii hoc munus ab Apostolo I Cor. VI, 1 et seq., ipsis impositum fuisse contendant. Verumtamen observat Augustinus lib. de Opere Monach. cap. 15, a Paulo ipso impetrari non potuisse, ut huiusmodi munia exerceret. Quin immo ipsemet Christus Dominus delatam ad se de patrimonio quod fratrum duorum alter cum altero dividere nolebat, querelam non admisit. Quid igitur mirum, si sanctissimos quosque antistites hanc litium decidendarum necessitatem, sibi populorum improbitate obtrusam, tam frequenter, tamque graviter questos reperiamus.] non recipias iudicium: si sacerdos es, aut si quisquam alius, non lacessas. Licet tibi silere in negotio duntaxat pecuniario; quamquam sit constantiae adesse aequitati. In causa autem Dei, ubi communionis periculum est, etiam dissimulare peccatum est non leve.
126 Quid autem et tibi prodest favere diviti? An quia citius amantem remuneratur? [Cic. lib. II, pag. 384, lin. 24: A quo enim expeditior et celerior remuneratio fore videtur, etc.] His enim favemus frequentius, a quibus referendae vicem speramus gratiae. Sed eo magis infirmo et inopinos studere convenit; quia pro eo qui non habet, remunerationem speramus a Domino Iesu [Luc. 14, 12, 13]: qui sub specie convivii generalem virtutum edidit formam: ut his potius nostra conferamus beneficia, qui nobis ea non possunt repraesentare, docens ad convivium atque epulas non eos qui divites sunt, sed pauperes invitandos. Divites enim rogari videntur, ut ipsi quoque csg97.204 nobis reddant convivium; pauperes, quia non habent quod restituant, cum acceperint, remuneratorem nobis faciunt Dominum, qui se pro paupere obligandum obtulit.
127 Ad ipsum quoque saeculi usum collatio beneficii facta in pauperes magis quam in locupletes plus iuvat; [Cic. lib. II Offic., p. 384, lin. 29: At qui se locupletes honoratos, etc.] quia dives dedignatur beneficium, et pudet eum debitorem esse gratiae. Quin etiam id quod collatum est sibi, meritis suis arrogat, quod velut debitum acceperit, vel ideo datum sit eo quod is qui dedit, reddendum sibi a divite uberius existimaverit. Ita in accipiendo beneficio, eo ipso quod acceperint divites, dedisse se magis quam accepisse existimant: [Ibid., lin. 33: At vero ille tenuis, cum quidquid factum sit, se spectatum putet, etc.] paupebnf1732.129r vero etsi non habet unde reddat pecuniam, refert gratiam. In quo certum est quod plus reddat, quam acceperit; pecunia enim nummo solvitur, gratia numquam exinanitur. Reddendo vacuatur pecunia: gratia autem et habendo solvitur, et solvendo retinetur. Deinde quod dives refugit, pauper fatetur quod sit obligatus debito, sibique subventum, non honori suo delatum putat: donatos sibi arbitratur filios, vitam redditam, servatam familiam. Quanto igitur melius apud bonos, quam apud ingratos locare beneficium?
128 Unde Dominus ad discipulos ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam; [Matth. 10, 9]; quia velut falce, pullulantem in pectoribus humanis succidit avaritiam. Petrus quoque claudo, qui ex utero matris suae portabatur, ait: Argentum et aurum non habeo: sed quod habeo, do tibi. In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula [Act. 3, 6]. Itaque pecuniam non dedit, csg97.205 sanitatem dedit. Quanto melius est salutem habere sine pecunia, quam pecuniam sine salute! Surrexit claudus, quod non sperabat: pecuniam non accepit, quam sperabat. Sed haec vix in sanctis Domini reperiuntur, ut divitiae contemptui sint.
129 Caeterum ita incubuerunt [Ibid., lin. 43: Sed corrupti mores depravatique sunt admiratione divitiarum, etc.] mores hominum admiratione divitiarum, ut nemo nisi dives honore dignus putetur. Neque hic recens usus: sed iamdudum, quod peius est, inolevit hoc vitium humanis mentibus. Siquidem cum Hiericho magna civitas tubarum sacerdotalium sono corruisset, et Iesus Nave potiretur victoria, cognovit infirmatam esse virtutem populi per avaritiam, atque auri cupiditatem. Nam cum de spoliis urbis incensae sustulisset Achar vestem auream, et ducenta argenti bnf1732.130 didrachmata, et [Ita Era. cum sequent. edit. ac potioribus mss. Amerb. vero, lineam; et mss. non pauci, regulam, aliqui, laminam auream. Et infra ubi nos cum melioris aevi cod. lex delata est, alii partim cum ant. edit. lex Dei data est, partim cum Rom. lex Dei lata est.] linguam auream, oblatus Domino negare non potuit, sed prodidit furtum [Iosue 7, 19 et seq.].
130 Vetus igitur et antiqua avaritia est, quae cum ipsius divinae legis coepit oraculis, immo propter ipsam reprimendam lex delata est. Propter avaritiam Balach putavit Balaam praemiis posse tentari, ut malediceret populum patrum: et vicisset avaritia, nisi Dominus a maledicto [Omnes edit., eum abstinere vetuisset, contrario et inepto sensu, cui tamen etiam omnes mss. patrocinantur, excepto Fulliac. quem hoc loco caeteris ducimus praeponendum.] eum abstinere iussisset [Num. 22, 7 et seq.]. Propter avaritiam praecipitatus Achar, in exitium deduxerat totam plebem parentum. Itaque Iesus Nave, qui potuit [Erasm. et seq. edit., solem sistere.] solem statuere, ne procederet [Iosue 10, 12, 13], avaritiam hominum non potuit sistere, ne serperet. Ad vocem eius sol stetit, avaritia non stetit. Sole itaque stante, confecit Iesus triumphum: avaritia autem procedente, pene csg97.206 amisit victoriam.
131 Quid fortissimum omnium Samson, nonne Dalilae mulieris avaritia decepit? Itaque ille qui rugientem leonem manibus discerpsit suis, qui vinctus et alienigenis traditus, sine ullo adiutore solus dissolutis vinculis, mille ex his peremit viros: qui funes intextis nervis velut mollia sparti fila disrupit; is super genua mulieris inflexa cervice truncatus, invicti crinis ornatum, praerogativam suae virtutis amisit. Influxit pecunia in gremium mulieris, et a viro discessit gratia [Iudic. 16, 5 et seq.].
132 Feralis igitur avaritia, illecebrosa pecunia, quae habentes contaminat, non habentes non iuvat [Cic. lib. II Offic., p. 384, lin. 45: Illum fortasse adiuvat, qui habet, etc.]. Esto tamen ut aliquando adiuvet pecunia, inferiorem tamen et ipsam desiderantem. Quid ad eum qui non desiderat, qui non requirit, qui auxilio eius non indiget, studio non flectitur? Quid ad alios, si sit ille copiosior qui habet? Numquid idcirco honestior; quia habet quo honestas plerumque amittitur, quia habet quod custodiat magis quam quod possideat? Illud enim possibnf1732.131demus quo utimur: quod autem ultra usum est, non utique habet possessionis fructum, sed custodiae periculum.
133 Ad summam novimus quod pecuniae contemptus iustitiae forma sit; et ideo avaritiam declinare debemus, et omni studio intendere, ne quid faciamus umquam adversus iustitiam, sed in omnibus gestis et operibus custodiamus eam.
134 Si volumus commendare nos Deo, charitatem habeamus, csg97.207 unanimes simus, humilitatem sequamur, alterutrum existimantes superiorem sibi. Haec est enim humilitas, si nihil sibi quis arroget, et inferiorem se esse existimet. Episcopus ut membris suis utatur clericis, et maxime ministris qui sunt vere filii; quem cuique viderit aptum muneri, ei deputet.
135 [Eodem pietatis sensu hic affectum se ostendit Ambrosius noster, quo Ecclesia filiorum suorum mater amantissima moveri sese contestatur, dum generalibus in conciliis a suo corpore quempiam cogitur abscindere. Ephesina synodus act. 1, in sententia contra Nestorium lata loquitur in hunc modum: Coacti per sacros canones, et epistolam sanctissimi Patris nostri et comministri Coelestini Romanae Ecclesiae episcopi, lacrymis subinde perfusi ad lugubrem hanc contra eum sententiam necessario venimus. Conc. quoque Chalcedonense act. etiam I, et Constant. 7, adversus Eutychen ita lamentantur: Unde lacrymantes et gementes perfectam eius perditionem, decrevimus, etc. Vide similiter in conc. Chalced., act. 3, Patrum adversus Dioscorum subscriptiones, imprimis vero Maximi, Cyri, Constantini, Patricii atque Epiphanii.] Cum dolore amputatur etiam quae putruit pars corporis, et diu tractatur, si potest sanari medicamentis: si non potest, tunc a medico bono absciditur. Sic episcopi affectus boni est, ut optet sanare infirmos, serpentia auferre ulcera, adurere aliqua, non abscidere: postremo quod sanari non potest, cum dolore abscidere. Unde pulcherrimum illud praeceptum magis eminet, ut cogitemus non quae nostra sunt, sed quae aliorum [Phil. 2, 4]. Hoc enim modo nihil erit, quod vel irati nostro indulgeamus affectui, vel faventes nostrae plus iusto tribuamus aliquid voluntati.
136 Hoc maximum incentivum misericordiae, ut compatiamur alienis calamitatibus (Dist. 86, cap. Pulchra, § Compatiamur), necessitates aliorum, quantum possumus, iuvemus; et plus interdum quam possumus. Melius est enim pro misericordia causas praestare, vel invidiam perpeti, quam praetendere inclementiam; ut nos aliquando in invidiam incidimus, quod confregerimus vasa [Discimus ex hoc toto capite iam inde a primis seculis in Ecclesia fuisse vasa pretiosa, quorum alia ad usum sacramentorum initiata et consecrata essent, alia minime, sed tantum ad decus et ornamentum: utraque vero tam multa exstitisse, ut redimendae innumerorum captivorum multitudini sufficerent. Hinc praeterea intelligimus auream illam Ecclesiae supelleculem Ambrosio nullo modo fuisse improbatam, cum non nisi certis ac definitis casibus, et deficientibus aliis subsidiis eam iure distrahi posse concedat. Itaque sicubi nonnulli sancti Patres, ut Hieronymus epist. 2, ad Nepotianum; Chrysostomus hom. 52 in Matth. et 60 ad populum Antioch.; Isidorus Pelusiota lib. II, epist. 88, et Bernardus, cap. 11 Apologiae, videntur aureorum argenteorumve ornamentorum in Ecclesiis usum condemnare; ita mens eorum interpretanda est, ut non usum legitimum, sed abusum proscriptum velint, videlicet aut luxum et fastum plane profanum, aut praeposteram eorum religionem qui multos pauperes perire, quam aureum aliquod vasculum e sacrario decedere levius ferrent. Hoc autem animo fuisse agnoscimus arianos illos, qui sancto nostro invidiam, huius numquam satis laudati facinoris occasione, conflare moliebantur. Huc refer quae supra habentur pag. 86, num. 70, ubi quo tempore ea acciderint subnotavimus, sicut et in Admonit. nostra ad hos de Offic. Minist. libros.] mystica, ut captivos redimeremus, quod arianis displicere potuerat; bnf1732.132 nec tam factum displiceret, quam ut esset csg97.208 quod in nobis reprehenderetur. Quis autem est tam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod homo redimitur a morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quae graviores morte sunt: adolescentulae, vel pueruli, vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inquinabantur?
137 Quam causam nos etsi non sine ratione aliqua gessimus; tamen ita in populo prosecuti sumus, ut confiteremur, multoque fuisse commodius astrueremus, ut animas Domino quam aurum servaremus [Matth. 10, 9]. Qui enim sine auro misit apostolos, Ecclesias sine auro congregavit. Aurum Ecclesia habet (12, quaest. 2, cap. Aurum); non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adiuvat? An ignoramus quantum auri atque argenti de templo Domini Assyrii sustulerint [IV Reg. 24, 13]? Nonne melius [Era. et edit. seq. cum mss. nonnullis, conflat sacerdos propter alimoniam (edit. Rom., pro alimonia) pauperum. . . . quam sacrilegus contaminata asportet; quidam mss., contaminat, asportat hostis. Rom. edit., quam ut sacrilegus contaminet et asportet, etc. Amerb. cum aliis longe plurimis, ut in textu, nisi quod aliqui mss. pro, sacrilegus, legunt sacrilegiis.] conflant sacerdotes propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam ut sacrilegus contaminata asportet hostis? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captivi deducti [Edit. ac pauci mss., in commercium, nec redempti? Cur tot ab hoste, etc.] in commercio sunt, nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat ut vasa viventium servares, quam metallorum.
138 His non posset responsum referri. Quid enim diceres: Timui ne templo Dei ornatus deesset? Responderet: Aurum sacramenta non quaerunt: neque auro placent, quae auro non emuntur. Ornatus csg97.209 sacramentorum redemptio captivorum est. Vere illa sunt vasa pretiosa, quae redimunt animas a morte. Ille verus thesaurus est Domini, qui operatur quod sanguis eius operatus est. Tunc vas Dominici sanguinis [Era. et seq. edit. cum mss. nonnullis, agnosco, cum in utroque videro, etc.] agnoscitur, cum in utroque viderit redemptionem; bnf1732.133 ut calix ab hoste redimat, quos sanguis a peccato redimit. Quam pulchrum, ut cum [Codex Thuan. et alii magno numero, agmina peccatorum.] agmina captivorum ab Ecclesia redimuntur, dicatur: Hos Christus redemit! Ecce aurum quod probari potest, ecce aurum utile, ecce aurum Christi quod a morte liberat, ecce aurum quo redimitur pudicitia, servatur castitas.
139 Hos ergo malui vobis liberos tradere, quam aurum reservare. Hic numerus captivorum, hic ordo praestantior est, quam [Quidam mss., species vasculorum.] species poculorum. Huic muneri proficere debuit aurum Redemptoris, ut redimeret periclitantes. Agnosco infusum auro sanguinem Christi non solum irrutilasse, verum etiam divinae operationis impressisse virtutem redemptionis munere.
140 Tale aurum sanctus martyr Laurentius Domino reservavit, a quo cum quaererentur thesauri Ecclesiae, promisit se demonstraturum. Sequenti die pauperes duxit. Interrogatus ubi essent thesauri quos promiserat, ostendit pauperes dicens: Hi sunt thesauri Ecclesiae. Et vere thesauri, csg97.210 in quibus Christus est, in quibus fides est. Denique Apostolus ait: Habemus thesaurum in vasis fictilibus [II Cor. 4, 7]. Quos meliores thesauros habet Christus, quam eos in quibus se esse dixit? Sic enim scriptum est: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me [Matt. 25, 35]. Et infra: Quod enim uni horum fecistis, mihi fecistis (Ibid., 40). Quos meliores Iesus habet thesauros, quam eos in quibus amat videri?
141 Hos thesauros demonstravit [Nonnulli mss., Laurentius, et vidit quos eos, etc.] Laurentius, et vicit, quod eos nec persecutor potuit auferre. Itaque Ioachim qui aurum in obsidione servabat, nec dispensabat alimoniae comparandae; et aurum vidit eripi, et se in captivitatem deduci [IV Reg. 24, 13]. Laurentius qui aurum Ecclesiae maluit erogare pauperibus, quam persecutori reservare, pro singulari suae interpretationis bnf1732.134 vivacitate sacram martyrii accepit coronam. Numquid dictum est sancto Laurentio: Non debuisti erogare thesauros Ecclesiae, vasa sacramentorum vendere?
142 Opus est ut quis fide sincera et perspicaci providentia munus hoc impleat. Sane si in sua aliquis derivat emolumenta, crimen est: sin vero pauperibus erogat, captivum redimit, misericordia est. Nemo enim (12, q. 2, cap. Aurum, § Nemo potest) potest dicere: Cur pauper vivit? Nemo potest queri, quia captivi redempti sunt: csg97.211 nemo potest accusare, quia templum Dei est aedificatum: nemo potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt: nemo potest dolere, quia in sepulturis Christianorum requies defunctorum est. In his tribus generibus vasa Ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, vendere licet.
143 Opus est ut de Ecclesia mystici poculi forma non exeat, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt vasa quae initiata non essent: deinde comminuta, postremo conflata, [Edit. ac multi mss. per minutas erogationes: Thuan. vero et alii aliquot bonae notae, per minutias erogationis.] per minutias erogationis dispensata egentibus, captivorum quoque pretiis profecerunt. Quod si desunt nova, et quae nequaquam initiata videantur, in huiusmodi usus, quos supra diximus, arbitror omnia pie posse converti.
144 Illud sane diligenter intuendum est, ut deposita viduarum intemerata maneant, sine ulla serventur offensione, non solum viduarum, sed etiam omnium; fides enim exhibenda omnibus est, sed maior est viduarum causa et pupillorum.
145 Denique hoc solo viduarum nomine, sicut in libris Machabaeorum legimus [II Machab. 3, 10 et seq.], commendatum templo omne servatum est. Nam cum indicium factum esset pecuniarum, quas in templo Hierosolymis maximas reperiri posse csg97.212 bnf1732.135 Simon nefarius Antiocho regi prodidit, missus [Edit. omnes ac plerique mss., missus in Hierusalem: verum potiores antiquioresque constanter legunt, missus in rem, supple praesentem, id est, in ipsum locum.] in rem Heliodorus, ad templum venit, et summo sacerdoti aperuit indicii invidiam, et adventus sui causam.
146 Tunc sacerdos deposita esse dixit viduarum victualia et pupillorum: [Quaedam autem . . . . auri vero ducenta, desunt isthaec omnia in Thuan. aliisque pluribus ac melioris aevi cod. Et proinde nobis maiorem in modum suspecta sunt. Attamen cum in nonnullis, atque omnibus edit. habeantur eis spongiam inducendam non putavimus. Quatuor mss., quaedam autem orphani Tobiae.] quaedam autem Hircani Tobiae viri sancti, eaque demonstravit. Argenti talenta quadraginta erant, auri vero ducenta. Quae cum Heliodorus ereptum ire vellet, et regis vindicare commodis, sacerdotes ante altare iactaverunt se, induti sacerdotales stolas: et Deum vivum qui de depositis legem dederat, flentes invocabant, ut custodem se praeceptorum praestaret suorum. Vultus vero et color summi sacerdotis immutatus declarabat dolorem animi, et mentis intentae sollicitudinem. Flebant omnes, quod in contemptum locus venturus foret, si nec in Dei templo tuta fidei servaretur custodia: accinctaeque mulieres pectus, et clausae virgines pulsabant ianuam: ad muros alii currebant, per fenestras alii prospectabant, omnes ad coelum tendebant manus, orantes ut suis Dominus adesset legibus.
147 Heliodorus autem nec his territus, quod intenderat, urgebat, et satellitibus suis aerarium sepserat; cum subito apparuit illi terribilis eques armis praefulgens aureis: equus autem eius erat insigni ornatus opertorio. Alii quoque duo iuvenes apparuerunt in virtute inclyta, csg97.213 decore grato, cum splendore gloriae, speciosi amictu, qui circumsteterunt eum, et utraque ex parte flagellabant sacrilegum, sine ulla intermissione continuato verbere. Quid multa? Circumfusus caligine in terram concidit, et evidenti divinae operationis indicio exanimatus iacebat, nec ulla spes in eo residebat salutis. Oborta est laetitia metuentibus, metus superbis: [Quaedam edit., delectique ex amicis. Consequenter autem omnes edit. ac pauci mss., ut vitam posceret ei. Denique Rom. edit. sola, agebat spiritum.] deiectique ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, vitam poscentes ei, quoniam supremum gerebat spiritum.
148 Rogante bnf1732.136 itaque sacerdote summo, iidem iuvenes iterum Heliodoro apparuerunt, iisdem amicti vestibus, et dixerunt ad eum: Oniae summo sacerdoti gratias age, propter quem tibi vita est reddita. Tu autem expertus Dei flagella, vade, et nuntia tuis omnibus, quantam cognoveris templi religionem, et Dei potestatem. His dictis, non comparuerunt. Heliodorus itaque recepto spiritu, hostiam Domino obtulit, Oniae sacerdoti gratias egit, et cum exercitu ad regem revertitur dicens: Si quem habes hostem, aut aliquem insidiatorem rerum tuarum, illuc illum dirige, et flagellatum recipies eum.
149 Servanda est igitur, filii, depositis fides, adhibenda diligentia. Egregie hinc vestrum enitescit ministerium, si suscepta csg97.214 impressio potentis, quam vel vidua vel orphani tolerare non queant, Ecclesiae subsidio cohibeatur: si ostendatis plus apud vos mandatum Domini, quam divitis valere gratiam.
150 Meministis ipsi quoties adversus regales impetus pro viduarum, immo omnium depositis certamen subierimus. Commune hoc vobiscum mihi. Recens exemplum Ecclesiae Ticinensis proferam, quae viduae depositum, quod susceperat, amittere periclitabatur. Interpellante enim eo qui sibi illud imperiali rescripto vindicare cupiebat, [Mss. plures et antiq., Clerici contendebant auctoritatem; quatuor, contemnebant auctoritatem; unus, obtendebant; alius, non tenebant, contendebant auctoritatem. Attamen videtur potior aliorum et edit. lectio; nisi quis id velit per contendebant, significari, clericos intendisse ac verbis amplificasse Caesaream auctoritatem; propterea quod ei cederent: quod non male cohaeret cum sequentibus. Infra vero ubi edit. Amerb. et Era. cum mss. aliquot, Legebatur rescripti forma directior, magister officiorum statuta agens in rebus imminebat. Gill. autem ac Rom. cum mss. etiam nonnullis, Legebatur rescripti forma, directio magistri, officiorum, etc. Quidam mss . . . . , rescripti forma directi, magister; quidam etiam, rescripti forma, direptio magistri; reliqui tandem in quibus Thuan. et alii probatioris notae, ut nos in textu. Porro quid esset rescriptum, quibusve nominibus diceretur priore tomo iam diximus: de quo etiam videas licet iurisconsulti Bulengeri lib. III de Imperat. Rom. cap. 12. Sunt autem alia quaedam vocabula, quae ne morae sint legenti, explicabimus. Interpellare hoc loco idem est ac compellare, convenire et iuridice postulare. Honorati non alii intelliguntur quam qui publicis muneribus ante defuncti, emerito honore pollebant. Sic non solum hic et lib. III, cap. 7, sed etiam apud scriptores Ambrosio aequales supparesve, nec non in Cod. Theod. tit. de Officio iud. ea vox accipienda est. Vide Cassiod. Variarum lib. II, epist. 3, 4, 8, 29, 40. Adi similiter eumdem Bulenger. de Imperio Rom. lib. II, cap. 16. Intercessores, teste Gothofrido in lib. I de Pignoribus, erant ii qui a rectoribus provinciarum exsecutores dabantur. Magister Officiorum palatinis praeerat officiis. Agentes autem in rebus dicti sunt, quod sub Magistro Officiorum agerent, ut docet Gothofridus, tit. de Agentibus in rebus: Bulengerus vero de hoc utroque officio tractat lib. III de Imperio Rom., cap. 14, et lib. VI, cap. 42. Postremo dicitur rescripti forma directior, id est, plana et aperta, nec ullis ambagibus involuta. De illo autem viduae deposito apud Ecclesiam Ticinensem egimus in Admonit. in hosce de Offic. libros.] clerici non tenebant auctoritatem: honorati quoque et intercessores dati non posse praeceptis imperatoris obviari ferebant. Legebatur rescripti forma directior, magistri officiorum statuta, agens in rebus imminebat. Quid plura? [Mss. Divion., creditum erat. Mss. Feron. et Laud., tradendum erat. Sed nihil mutandum in lectione aliorum atque edit. saepe enim per praeteritum efferimus, quod statim futurum significamus; ut cum dicimus, hoc factum puta, vel urbs capta erat, nisi auxilio venisset, etc.] Traditum erat.
151 Tamen communicato mecum consilio, obsedit sanctus episcopus ea conclavia, ad quae translatum illud depositum viduae cognoverat. Quod ubi non potuit auferri, receptum sub chirographo est. Postea iterum bnf1732.137 flagitabatur ex chirographo: praeceptum imperator iteraverat, ut ipse per semetipsum nos conveniret. Negatum est: et exposita divinae legis auctoritate, et serie lectionis, et Heliocsg97.215dori periculo, vix tandem rationem imperator accepit. Post etiam tentata fuerat obreptio; sed praevenit sanctus episcopus, ut redderet viduae quod acceperat. Fides interim salva est: [Vet. edit., oppressio non est formidini. Rursus vero ubi eaedem cum Rom. et pluribus mss., quia iam res, non fides periclitatur; cod. Thuan. et alii aliquot, quia res non est, fides periclitabatur. Sed forte non est, librarii lapsu scriptum est, pro non et, sive, non etiam, nisi hic quoque fuerit transpositio pro, et non.] impressio non est formidini; quia iam res, non fides periclitatur.
152 Filii, fugite improbos, cavete invidos. Inter improbum et invidum hoc interest: improbus suo delectatur bono, invidus torquetur alieno: ille diligit mala, hic bona odit; ut prope tolerabilior sit, qui sibi vult bene, quam qui male omnibus.
153 Filii, ante factum cogitate: et cum diutius cogitaveritis, tunc facite quod probatis. [Omnes edit. cum mss. nonnullis, Laudabilis mors, cum occasio, etc. Cod Thuan. et alii probatiores, Laudabilis mortis, etc. Magis apposite; non enim omnis mors laudabilis, nec proinde quaelibet mortis occasio rapienda.] Laudabilis mortis cum occasio datur, rapienda est illico. Dilata gloria fugit, nec facile comprehenditur.
154 Fidem diligite, quoniam per fidem et devotionem Iosias magnum sibi [Ita mss. plures ac potiores: non pauci tamen atque omnes edit, ab universis. Veri tamen similius est hoc loco alludere Ambrosium ad id quod lib. II Paralip. cap. XXXV memoratur cum eo regem Aegypti non nisi invitum, et postquam amanter eum dissuadere conatus esset, manus conseruisse.] ab adversariis amorem acquisivit; quoniam celebravit pascha Domini, cum esset annorum decem et octo, quemadmodum nemo ante eum [IV Reg. 23, 21 seq.]. Zelo itaque ut vicit superiores, ita et vos, filii, zelum Dei sumite. Exquirat vos Dei zelus et devoret; ut unusquisque vestrum dicat: Exquisivit me zelus domus tuae [Psal. 68, 10]. Apostolus Christi zelotes dictus est [Luc. 6, 15]. Quid de Apostolo dico? Ipse Dominus ait: Zelus domus tuae comedit me csg97.216 [Ioan. 2, 17]. Sit ergo Dei zelus, non iste humanus [Cod. Carn., qui invidiam generat.] quem invidia generat.
155 Sit inter vos pax, quae superat omnem sensum. Amate vos invicem. Nihil charitate dulcius, nihil pace gratius. Et vos ipsi scitis quod prae caeteris vos semper dilexi et diligo: quasi unius patris filii coaluistis in affectum germanitatis.
156 Quae bona sunt tenete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum in Domino Iesu: cui est honor, bnf1732.138 gloria, magnificentia, potestas, cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.



    >>> I.
monumenta.ch > Ambrosius > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik