monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, I <<<     >>> III

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT II [Quid res, quid signa.]

2 Omnis doctrina vel rerum est vel signorum, sed res per signa discuntur. Proprie autem nunc res appellavi, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicuti est lignum, lapis, pecus, atque huiusmodi caetera. Sed non illud lignum quod in aquas amaras Moysen misisse legimus, ut amaritudine carerent [Exod. XV, 25]; neque ille lapis quem Iacob sibi ad caput posuerat [Genes. XXVIII, 11]; neque illud pecus quod pro filio immolavit Abraham [Id. XXII, 13]. Hae namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. Sunt autem alia signa quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt verba. Nemo enim utitur verbis, nisi aliquid significandi gratia. Ex quo intelligitur quid appellem signa; res eas videlicet quae ad significandum aliquid adhibentur. Quamobrem omne signum etiam res aliqua est; quod enim nulla res est, omnino nihil est: non autem omnis res etiam signum est. Et ideo in hac divisione rerum atque signorum, cum de rebus loquemur, ita loquemur ut etiamsi earum aliquae adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, postea de signis disseremus; memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter scipsas significant.
Augustinus HOME

bke87.5v

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik