monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XI <<<     >>> XIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XII [Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.]

1 Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent, oculis etiam carneis apparere dignata est. Quia enim in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes [I Cor. I, 21].
12 Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse ad nos dicitur. Illuc ergo venit ubi erat, quia in hoc mundo erat, et mundus per eam factus est. Sed quoniam cupiditate fruendi pro ipso Creatore creatura, homines configurati huic mundo, et mundi nomine congruentissime vocati, non eam cognoverunt, propterea dixit Evangelista: Et mundus eum non cognovit [Ioan. I, 10]. Itaque in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum. Cur ergo venit cum hic esset, nisi quia placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes?
Augustinus HOME

bke87.8v

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik