monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XIV <<<     >>> XVI

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XV [Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur iudicio.]

14 Iamvero credita Domini a mortuis resurrectio, et in coelum ascensio, magna spe fulcit fidem nostram. Multum enim ostendit quam voluntarie pro nobis animam posuerit, qui eam sic habuit in potestate resumere. Quanta ergo se fiducia spes credentium consolatur, considerans quantus quanta pro nondum credentibus passus sit? Cum vero iudex vivorum atque mortuorum exspectatur e coelo, magnum timorem incutit negligentibus, ut se ad diligentiam [Bad. Am. et Er., indulgentiam. Melius caeteri codices, diligentiam.] convertant, eumque magis bene agendo desiderent, quam male agendo formident. Quibus autem verbis dici, aut qua cogitatione capi potest praemium, quod ille in fine daturus est; quando ad consolationem huius itineris de Spiritu suo tantum dedit, quo in adversis vitae huius fiduciam charitatemque tantam eius, quem nondum videmus, habeamus, et dona [Lov., donat. Substituimus dona, ex Am. Er. et Mss. plerisque melioris notae.] unicuique propria ad instructionem Ecclesiae suae, ut id quod ostendit esse faciendum, non solum sine murmure, sed etiam cum delectatione [Mss. quinque, cum dilectione.] faciamus?
Augustinus HOME

bke87.9v

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik