monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XXII <<<     >>> XXIV

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XXIII [Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.]

22 Non autem omnia quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicuti est homo, vel angelus; aut ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent, sicuti est corpus. Nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum Deum. Cum ergo quatuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, quartum quod infra nos est; de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. Quamtumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui. Fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore, id agit ut ipse sibi regnet et corpori suo; et ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere.
23 Magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus, dominari potuerit. Inest enim vitioso animo id magis appetere, et sibi tanquam debitum vindicare, quod uni proprie debetur Deo. Talis autem sui dilectio melius odium vocatur. Iniquum est enim, quia vult sibi servire quod infra se est, cum ipse servire superiori nolit: rectissimeque dictum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]: et ideo fit infirmus animus, et de mortali corpore cruciatur. Necesse est enim ut illud diligat, et eius corruptione praegravetur. Immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate animi existit; sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili Deo. Cum vero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est, hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est.
Augustinus HOME

bke87.11v

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik