monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XXIII <<<     >>> XXV

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XXIV [Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.]

24 Nemo ergo se odit. Et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit [Bad. Am. et Er.: Et hinc quidem cum aliqua secta nonnulla quaestio fuit.]. Sed neque corpus suum quisquam odit: verum est enim quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit [Ephes. V, 29]. Et quod nonnulli dicunt, malle se omnino esse sine corpore, omnino falluntur: non enim corpus suum, sed corruptiones eius et pondus oderunt. Non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum [Bad. Am. et Er., uno tantum suffragante Ms., integerrimum.] corpus volunt habere: sed putant nullum corpus esse si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. Quod autem continentia quadam et laboribus quasi persequi videntur corpora sua; qui hoc recte faciunt, non id agunt ut non habeant corpus, sed ut habeant subiugatum et paratum ad opera necessaria. Libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines et inclinationes [Quatuor melioris notae Mss., inclinationis.] animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quamdam militiam exstinguere affectant. Nam non se interimunt, sed curam suae valetudinis gerunt.
25 Qui autem perverse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. In quo fallit eos quod legunt: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur [Galat. V, 17]. Dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, adversus quam spiritus concupiscit; non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia eius, id est consuetudine mala edomita, faciat spiritui subiugatum [Editi hactenus: Sed ut concupiscent am eius, id est consuetudinem male domitam faciat spiritui subiugatam. Cui lectioni praestat longe ea quam ex Mss. restituimus.], quod naturalis ordo desiderat. Quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omnimodo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter vigeat, hoc etiam in hac vita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius, nec inordinatis motibus resistat spiritui. Quod donec fiat, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: non per odium resistente spiritu, sed per principatum; quia magis quod diligit vult subditum esse meliori: nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis vinculum, quod a parentum etiam propagine inveteratum naturae lege inolevit. Id ergo agit spiritus in domanda carne, ut solvat malae consuetudinis quasi pacta perversa, et fiat pax consuetudinis bonae. Tamen nec isti qui falsa opinione depravati corpora sua detestantur, parati essent unum oculum vel sine sensu doloris amittere, etiamsi in altero tantus cernendi sensus remaneret, quantus erat in duobus, nisi aliqua res quae praeponenda esset, urgeret. Isto atque huiusmodi documento satis ostenditur eis qui sine pertinacia verum requirunt, quam certa sententia sit Apostoli, ubi ait: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Addidit etiam: Sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam.
Augustinus HOME

bke87.12r

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik