monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XXXI <<<     >>> XXXIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XXXII [Deus homine quomodo utatur.]

35 Sed neque sic utitur ut nos: nam nos res quibus utimur ad id referimus, ut Dei bonitate perfruamur; Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Quia enim bonus est, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Porro autem quia etiam iustus est, non impune sumus mali; et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus. Ille enim summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est, et qui plenissime dicere potuit: Ego sum qui sum; et, Dices eis, Qui est, misit me ad vos [Exod. III, 14]. Ut caetera quae sunt, et nisi ab illo esse non possint, et in tantum bona sint [Excusi: At caetera quae sunt, et nisi ab illo esse non possunt, et in tantum bona sunt. Non male; melior tamen visa est lectio Mss.], in quantum acceperunt ut sint. Ille igitur usus qui dicitur Dei, quo nobis utitur, non ad eius, sed ad nostram utilitatem refertur, ad eius autem tantummodo bonitatem. Cuius autem nos miseremur, et cui consulimus, ad eius quidem utilitatem id facimus, eamque intuemur; sed nescio quomodo etiam nostra fit [Editi, sit. At Mss., fit.] consequens, cum eam misericordiam quam impendimus egenti, sine mercede non relinquit Deus. Haec autem merces summa est ut ipso perfruamur, et omnes qui eo fruimur, nobis etiam invicem in ipso perfruamur.
Augustinus HOME

bke87.15v

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik