monumenta.ch > Augustinus > 37
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XXXVI <<<     >>> XXXVIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XXXVII [Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.]

1 Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat: quae si vera et certa esse consentit, illud non possit verum esse quod senserat; fitque in eo, nescio quomodo, ut amando sententiam suam, Scripturae incipiat offensior esse quam sibi. Quod malum si serpere siverit, evertetur ex eo. Per fidem enim ambulamus, non per speciem [II Cor. V, 7]; titubabit autem fides, si divinarum Scripturarum vacillat auctoritas: porro fide titubante, charitas etiam ipsa languescit. Nam si a fide quisque ceciderit, a charitate etiam necesse est cadat; non enim potest diligere quod esse non credit: porro si et credit et diligit, bene agendo et praeceptis morum bonorum obtemperando efficit, ut etiam speret se ad id quod diligit esse venturum. Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis et prophetia militat, fides, spes, charitas.
Augustinus HOME

bke87.17v

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik