monumenta.ch > Augustinus > 40
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XXXIX <<<    

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XL [Qualem lectorem Scriptura postulet.]

44 Quapropter, cum quisque cognoverit finem praecepti esse charitatem, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta [I Tim. I, 5], omnem intellectum divinarum Scripturarum ad ista tria relaturus, ad tractationem illorum Librorum securus accedat. Cum enim diceret, charitas, addidit, de corde puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est, diligatur. Conscientiam vero bonam coniunxit propter spem: ille enim se ad id quod credit et diligit perventurum esse desperat, cui malae conscientiae scrupulus inest. Tertio, et fide, inquit, non ficta. Si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum, et recte vivendo id speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur. Propterea de rebus continentibus fidem, quantum pro tempore satis esse arbitratus sum, dicere volui, quia in aliis voluminibus, sive per alios sive per nos multa iam dicta sunt. Modus itaque sit iste libri huius. Caetera de signis, quantum Dominus dederit, disseremus.
Augustinus HOME

bke87.18r

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik