monumenta.ch > Augustinus > § 1
>>> Augustinus, De fide et operibus, § 2

Augustinus, De fide et operibus, § 1

1 Quibusdam uidetur indiscrete omnes admittendos esse ad lauacrum regenerationis, quae est in Christo Iesu domino nostro, etiamsi malam turpemque uitam facinoribus et flagitiis euidentissimis notam mutare noluerint atque in ea se perseueraturos aperta etiam professione declarauerint.
2 uerbi gratia, si quisquam meretrici adhaeret, non ei prius praecipiatur, ut ab ea discedat et tunc ueniat ad baptismum, sed etiam cum ea manens mansurumque se confitens seu etiam profitens admittatur et baptizetur nec inpediatur fieri membrum Christi, etiamsi membrum meretricis esse perstiterit, sed postea doceatur, quam sit hoc malum, iamque baptizatus de mutandis in melius moribus instruatur.
3 peruersum enim putant atque praeposterum prius docere, quemadmodum debeat uiuere christianus et deinde baptizari.
4 sed censent praecedere debere baptismi sacramentum, ut deinde sequatur uitae morumque doctrina: quam si tenere et custodire uoluerit, utiliter fecerit; si autem noluerit, retenta fide christiana, sine qua in aeternum periret, in quolibet scelere inmunditiaque permanserit, saluum eum futurum tamquam per ignem, uelut qui aedificauerit super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam, id est non iustos castosque mores, sed iniquos et inpudicos.
Augustinus HOME

bnf13367.219

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik