monumenta.ch > Augustinus > § 3
Augustinus, De fide et operibus, § 2 <<<     >>> § 4

Augustinus, De fide et operibus, § 3

1 Quibus respondens hoc primum dico, ne quis ea testimonia scripturarum, quae conmixtionem bonorum et malorum in ecclesia uel praesentem indicant uel futuram praenuntiant, sic accipiat, ut disciplinae seueritatem siue diligentiam soluendam omnino atque omittendam non illis edoctus litteris, sed sua opinatione deceptus existimet.
2 neque enim, quia illam primi populi permixtionem Moyses dei famulus patientissime perferebat, ideo non in multos etiam gladio uindicauit; et Phinees sacerdos adulteros simul inuentos ferro ultore confixit.
3 quod utique degradationibus et excommunicationibus significatum est esse faciendum hoc tempore, cum in ecclesiae disciplina uisibilis fuerat gladius cessaturus.
4 nec quia beatus apostolus inter falsos fratres tolerantissime congemescit et quosdam etiam diabolicis inuidentiae stimulis agitatos Christum tamen praedicare permittit, ideo parcendum censet illi, qui uxorem patris sui habuit - quem praecipit congregata • ecclesia tradendum satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu - aut ideo ipse alios non tradidit satanae, ut discerent non blasphemare, aut frustra dicit: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idolis seruientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire.
5 nunc autem scripsi uobis non commisceri, si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi ne quidem cibum sumere.
6 quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit.
7 auferte malum ex uobis ipsis.
8 ubi quidem aliqui id, quod dictum est (ex uobis ipsis>, ita intellegunt, ut ex se ipso unusquisque auferat malum, hoc est, ut ipse sit bonus.
9 sed utrolibet modo intellegatur, siue ut seueritate ecclesiae mali excommunicationibus corripiantur, siue ut se quisque corripiendo et corrigendo a se ipso auferat malum, illud tamen, quod supra dictum est, non habet ambiguitatem, ubi praecipit non commisceri eis fratribus, qui in aliquo supra dicto uitio nominantur, id est noti famosique sunt.
10 Quo autem animo et qua caritate misericors ista seueritas adhibenda sit, non solum eo loco, ubi ait: ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, sed alibi quoque euidenter ostendit dicens: si quis non obaudit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem.
Augustinus HOME

bnf13367.41

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik