monumenta.ch > Augustinus > § 6
Augustinus, De fide et operibus, § 5 <<<     >>> § 7

Augustinus, De fide et operibus, § 6

1 Sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta seueritatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere ecclesiae contemptorem, a conpage corporis membrum, quod scandalizat, auellere, ita conturbant ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania atque hoc errore caecati ipsi potius a Christi unitate separentur.
2 qualis nobis causa est aduersus schisma Donati, et hoc non cum illis, qui nouerunt Caecilianum non ueris, sed calumniosis criminibus adpetitum, et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt, sed cumillis, quibus dicimus: etiamsi mali fuissent, propter quos in ecclesia non estis, uos tamen eos ferendo, quos emendare aut segregare minime poteratis, in ecclesia permanere debuistis.
3 quidam uero e contrario periclitantes cum bonorum malorumque commixtionem in ecclesia demonstratam uel praedictam esse perspexerint et patientiae praecepta didicerint - quae ita nos firmissimos reddunt, ut, etiamsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediatur aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia recedamus - destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere, quid cauendum quidue faciendum sit, quodlibet autem quisque faciat non curare.
Augustinus HOME

bnf13367.43

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik