monumenta.ch > Augustinus > § 9
Augustinus, De fide et operibus, § 8 <<<     >>> § 10

Augustinus, De fide et operibus, § 9

1 Sed prius, inquiunt, baptizetur, deinde doceatur, quid ad bonam uitam moresque pertineat.
2 fit hoc, ubi quemquam forte dies urget extremus, ut ad uerba paucissima, quibus tamen omnia continentur, credat sacramentumque percipiat, ut, si ex hac uita emigrauerit, liberatus exeat a reatu praeteritorum omnium peccatorum; si autem saluus petit spatiumque discendi est, quod aliud oportunius tempus reperiri potest, quo audiat, quemadmodum fidelis fieri ac uiuere debeat, quam illud, cum adtentiore animo atque ipsa religione suspenso saluberrimae fidei sacramentum petit? an usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut uel nos ipsos non recordemur, quam fuerimus adtenti atque solliciti, quid nobis praeciperent, a quibus catechizabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus atque ob hoc conpetentes etiam uocaremur? uel non intueamur alios, qui per annos singulos ad lauacrum regenerationis adcurrunt, quales sint ipsis diebus, quibus catechizantur, exorcizantur, scrutantur, quanta uigilantia conueniant, quo studio ferueant, qua cura pendeant? si tunc tempus non est dicendi, quae uita congruat tanto, quod accipere desiderant, sacramento, quando erit? an uero cum acceperint, in tantis criminibus permanentes etiam post baptismum, non noui homines, sed rei ueteres? ut uidelicet peruersitate mirabili prius eis dicatis: induite hominem nouum, et cum induti fuerint, postea dicatur: exuite ueterem, cum apostolus sanum ordinem tenens dicat: exuite ueterem et induite nouum, et ipse dominus clamet: nemo adsuit pannum nouum uestimento ueteri, et nemo mittit uinum nouum in utres ueteres.
3 quid autem aliud agit totum tempus, quo catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant, quae fides et qualis uita debeat esse christiani, ut, cum se ipsos probauerint, tunc de mensa domini manducent et de calice bibant? quoniam qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit.
4 quod autem fit per omne tempus, quo in ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes catechumenorum gradus excipiat, hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus conpetentes uocantur, cum ad percipiendum baptismum sua nomina iam dederunt.
Augustinus HOME

bnf13367.45

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik