monumenta.ch > Augustinus > § 13
Augustinus, De fide et operibus, § 12 <<<     >>> § 14

Augustinus, De fide et operibus, § 13

1 Sed infidelitatis, inquiunt, tantummodo, qua in Christum non crediderunt, eos uoluit agere paenitentiam.
2 mira praesumptio - nolo quicquam grauius dicere - , quando eo audito, quod dictum est: agite paenitentiam, solius infidelitatis acta dicitur, cum uita mutanda ex uetere in nouam doctrina euangelica traderetur, ubi utique et illud est, quod in ea sententia ponit apostolus: qui furabatur, iam non furetur, et cetera, quibus exsequitur, quid sit deponere ueterem hominem et induere nouum.
3 in his autem ipsis uerbis Petri habent, unde admoneri potuissent, ai diligenter adtendere uoluissent.
4 cum enim dixisset: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti.
5 nobis enim haec est promissio et filiis nostris et omnibus qui suntlonge quoscumque uocauerit dominus deus noster, continuo subiecit qui librum scripsit atque ait: et ceteris uerbis pluribus testificabatur, .
6 dicens: eripite uos a saeculo hoc prauo.
7 at illi auidissime capientes exceperunt uerba et crediderunt et baptizati sunt; et adiectae sunt illa die tria milia animae.
8 quis hic non intellegat "ceteris pluribus uerbis", quae ab scriptore propter longitudinem reticentur, id egisse Petrum, ut eriperent se ab hoc saeculo prauo, quandoquidem ipsa sententia breuiter indita est, cui persuadendae uerbis pluribus Petrus instabat? ipsa quippe summa posita est, cum dictum est: eripite uos a saeculo hoc prauo; uerbis autem pluribus, ut hoc fieret, testificabatur Petrus.
9 in his uerbis erat mortuorum operum condemnatio, quae nequiter agunt huius saeculi dilectores, et commendatio uitae bonae, quam teneant atque sectentur, qui se ab hoc prauo saeculo eripiunt.
10 iam itaque, si placet, adfirmare conentur eum se eripere ab hoc saeculo prauo, qui tantummodo credit in Christum, etiamsi in flagitiis quibus uoluerit perseueret usque ad professionem adulterii.
11 quod si dicere nefas est, audiant baptizandi non solum quid credere debeant, sed etiam 1 quemadmodum se ab hoc prauo saeculo eripiant.
12 ibi enim necesse est, ut audiant quemadmodum credentes uiuere debeant.
Augustinus HOME

bnf13367.48

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik