monumenta.ch > Augustinus > § 14
Augustinus, De fide et operibus, § 13 <<<     >>> § 15

Augustinus, De fide et operibus, § 14

1 Spado, inquiunt, ille, quem Philippus baptizauit, nihil plus dixit quam: credo filium dei esse Iesum Christum, et in hac professione continuo baptizatus est.
2 num ergo placet, ut hoc solum homines respondeant et continuo baptizentur? nihil de spiritu sancto, nihil de sancta ecclesia, nihil de remissione peccatorum, nihil de resurrectione mortuorum, postremo de ipso domino Iesu Christo nihil, nisi quia filius dei est, non de incarnatione eius ex uirgine, non de passione, de morte crucis, de sepultura, de tertii diei resurrectione, de ascensione ac sede ad dexteram patris aliquid dicendum est catechizanti ac profitendum credenti? si enim spado cum respondisset: credo filium dei esse Iesum Christum, hoc ei sufficere uisum est, ut continuo baptizatus abscederet, cur non id sequimur? cur non imitamur atque auferimus cetera, quae necesse habemus, etiam cum ad baptizandum temporis urget angustia, exprimere interrogando, ut baptizandus ad cuncta respondeat, etiamsi ea memoriae manis non uacuit? si autem scriptura tacuit atque intellegenda dimisit cetera, quae cum illo spadone baptizando Philippus egit, atque in eo, quod ait: baptizauit eum Philippus, intellegi uoluit inpleta omnia, quae, licet taceantur in scripturis gratia breuitatis, tamen serie traditionis scimus inplenda, pari modo etiam in eo, quod scriptum est euangelizasse Philippum spadoni dominum Iesum, nullo modo dubitandum est et illa in catechismo dicta esse, quae ad uitam moresque pertinent eius, qui credit in dominum Iesum.
3 hoc est enim euangelizare Christum, non tantum dicere, quae sunt credenda de Christo, sed etiam quae obseruanda ei, qui accedit ad conpagem corporis Christi, immo uero cuncta dicere, quae sunt credenda de Christo, non solum cuius sit filius, unde secundum diuinitatem, unde secundum carnem genitus, quae perpessus et quare, quae sit uirtus resurrectionis eius, quod donum spiritus promiserit dederitque fidelibus, sed etiam qualia membra, quibus sit caput, quaerat, instituat, diligat, liberet atque ad aeternam uitam honoremque perducat.
4 haec cum dicuntur, aliquando breuius atque constrictius, aliquando ■ latius et uberius Christus euangelizatur; et tamen non solum quod ad fidem, uerum etiam quod ad mores fidelium pertinet, non praetermittitur.
Augustinus HOME

bnf13367.49

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik