monumenta.ch > Augustinus > § 15
Augustinus, De fide et operibus, § 14 <<<     >>> § 16

Augustinus, De fide et operibus, § 15

1 Hoc intellegi potest etiam in eo, quod commemorant dixisse apostolum Paulum: nihil me dixi scire in uobis, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
2 quod illi putant ita dictum, tamquam nihil aliud eis insinuatum esset, ut primitus crederent ac deinde baptizati quidquid ad uitam moresque pertinet discerent.
3 hoc, inquiunt, apostolo satis superque suffecit, qui eis dixit, quod et si multos paedagogos haberent in Christo, sed non multos patres, quia eos in Christo Iesu per euangelium ipse genuisset.
4 si ergo ille, qui per euangelium genuit, quamuis gratias agat, quod neminem ipsorum baptizauerit nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum, nihil eos amplius docuit quam Christum crucifixum, quid? si dicat aliquis nec resurrexisse Christum eos audisse, quando per euangelium geniti sunt? unde est igitur, quod eis dicit: tradidi enim uobis in primis, quia Christus mortuus est secundum scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum scripturas, si nihil nisi crucifixum docuerat? si autem non ita intellegunt, sed hoc quoque ad Christum crucifixum pertinere contendunt, sciant in Christo crucifixo multa homines discere et maxime, quod uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacuetur corpus peccati, et ultra non seruiamus peccato.
5 unde etiam de se ipso dicit: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo.
6 proinde adtendant et uideant, quemadmodum doceatur atque discatur Christus crucifixus, et ad eius crucem nouerint pertinere, quod etiam nos in eius corpore crucifigimur mundo: ubi intellegitur omnis cohercitio malarum concupiscentiarum.
7 ac per hoc fieri non potest, ut eis, qui cruce Christi formantur, professa adulteria permittantur.
8 nam et apostolus Petrus de sacramento ipsius crucis, hoc est passionis Christi, admonet, ut qui ea consecrantur peccare desinant, ita loquens: Christo ergo passo in carne et uos eadem cogitatione armamini, quia qui mortuus est carne desinit peccare, ut iam non hominum desideriis, sed uoluntate domini dei reliquum in carne uiuat et cetera, quibus consequenter ostendit eum pertinere ad Christum crucifixum, hoc est per carnem passum, qui in eius corpore crucifixis carnalibus desideriis bene uiuit per euangelium.
Augustinus HOME

bnf13367.50

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik