monumenta.ch > Augustinus > § 24
Augustinus, De fide et operibus, § 23 <<<     >>> § 25

Augustinus, De fide et operibus, § 24

1 Quapropter diligenter oportet adtendere, quo modo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intellegendum difficilis, ubi ait: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus.
2 si quis autem superaedificatsuper fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestabitur.
3 dies enim declarabit, quia in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
4 si cuius opus permanserit, quod super er aedificauit, mercedem accipiet; si cuius autem, opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem.
5 quod ita intellegendum putant, ut illi uideantur aedificare super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, qui fidei, quae in Christo est, bona opera adiciunt; illi autem ligna, fenum, stipulam, qui cum eandem fidem habeant, male operantur.
6 unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam mento fundamenti.
Augustinus HOME

bnf13367.57

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik