monumenta.ch > Augustinus > § 30
Augustinus, De fide et operibus, § 29 <<<     >>> § 31

Augustinus, De fide et operibus, § 30

1 Ynde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset: non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus, quia ille cordis inspector mutatam uidit, quando laudauit.
2 et ideo non ait: o canis, magna est fides tua! sed: o mulier, magna est fides tua! mutauit uocabulum, quia mutatum uidit affectum adque illam correptionem ad fructum peruenisse cognouit.
3 miror autem, si laudaret in ea fidem sine operibus, id est fidem non talem, quae iam per dilectionem posset operari, fidem mortuam et, quod Iacobus dicere minime dubitauit, fidem non Christianorum, sed daemonum.
4 postremo si istam Chananaeam nolunt intellegere mutasse perditos mores, quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit, quoscumque inuenerint tantummodo credere, uitam uero inquinatissimam nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri ac nolle mutare, sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata est filia Chananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis.
5 illud sane non absurde intellegunt, eum peccare in spiritum sanctum et esse sine uenia reum aeterni peccati, qui usque in finem uitae noluerit credere in Christum, sed si recte intellegerent, quid sit credere in Christum.
6 non enim hoc est habere daemonum fidem, quae recte mortua perhibetur, sed fidem, quae per dilectionem operatur.
Augustinus HOME

bnf13367.63

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik