monumenta.ch > Augustinus > § 33
Augustinus, De fide et operibus, § 32 <<<     >>> § 34

Augustinus, De fide et operibus, § 33

1 Illud sane mirabile est, quod fratres, qui aliter sapiunt, cum debeant ab ista uel noua uel uetere, perniciosa tamen opinione discedere, ipsi insuper dicunt nouam esse doctrinam, qua nequissimi homines in suis flagitiis se perseueraturos in propatulo profitentes non admittuntur ad baptismum: quasi nescio ubi peregrinentur, quando meretrices et histriones et quilibet alii publicae turpitudinis professores nisi solutis aut disruptis talibus uinculis ad christiana sacramenta non permittuntur accedere, qui utique secundum istorum sententiam omnes admitterentur, nisi antiquum et robustum morem sancta ecclesia retineret, ex illa scilicet liquidissima ueritate uenientem, qua certum habet, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt, et nisi egerint ab his mortuis operibus paenitentiam, accedere ad baptismum non sinuntur; si autem subrepserint, nisi uel postea mutati egerint, salui esse non possunt.
2 sed ebriosi, auari, maledici et si qua alia uitia damnabilia apertis factis conuinci redarguique non possunt, praeceptis tamen et catechismis ualidissime flagellantnr atque omnes tales mutata in melius uoluntate ad baptismum uidentur accedere.
3 sed si forte adulteros, quos non lex humana, sed diuina condemnat, id est qui alienas uxores tamquam suas habent uel feminae [quae] alienos maritos, alicubi neglegentius admitti solere aduerterunt, ex illis rectis debent conari ista corrigere, hoc est, ut etiam isti non admittantur, non ex his prauis illa recta deprauare, ut neque de morum correctione catechizandos esse censeant conpetentes et consequenter omnes etiam illarum publicarum turpitudinum et scelerum professores, hoc est meretrices, lenones, gladiatores ac si quid huius modi est, etiam in illis malis permanentes admitti oportere arbitrentur.
4 omnia quippe illa, quae apostolus enumerat, concludens, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt, qui uehementius agunt, manifesta sibi congruenter increpant et resistentes atque in eis se permansuros profitentes ad accipiendum baptismum non admittunt.
Augustinus HOME

bnf13367.66

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik