monumenta.ch > Augustinus > § 39
Augustinus, De fide et operibus, § 38 <<<     >>> § 40

Augustinus, De fide et operibus, § 39

1 Haec est fides, de qua dicitur: regnum caelorum intra uos est.
2 hanc enim diripiunt, qui uim faciunt credando, inpetrantes spiritum caritatis, ubi est plenitudo legis, sine qua lex in littera reos faciebat etiam praeuaricationis.
3 non itaque putandum est ideo dictum: regnum caelorum uim patitur et qui uim faciunt, diripiunt illud, quia etiam mali tantummodo credendo et pessime uiuendo perueniunt in regnum caelorum, sed quia reatus ille praeuaricatonis, quem sola lex, id est littera sine spiritu iubendo faciebat, credendo soluitur et uiolentia fidei sanctus spiritus inpetratur, per quem diffusa caritate in cordibus nostris lex non timore poenae, sed iustitiae amore conpletur.
Augustinus HOME

bnf13367.69

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik