monumenta.ch > Augustinus > § 41
Augustinus, De fide et operibus, § 40 <<<     >>> § 42

Augustinus, De fide et operibus, § 41

1 Hoc itaque prodest in deum recta fide credere, deum colere, deum nosse, ut bene uiuendi ab illo sit nobis auxilium et, si peccauerimus, ab illo indulgentiam mereamur, non in factis quae odit securi perseuerantes, sed ab eis recedentes eique dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, quod non habent, cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui cum tam longe ab illo sint, a gratia mediatoris alieni sunt.
2 hinc illa uerba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo intellegit perniciosa securitas: et si peccauerimus, tui sumus, quoniam scilicet bonum et magnum dominum habemus, qui et uelit atque possit paenitentium peccata sanare, non qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere, denique cum dixisset 'tui sumus', addidit: scientes potentiam tuam, utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut occultare peccator.
3 ideoque secutus adiunxit: non peccabimus autem, scientes quoniam tuisumus deputati.
4 quis enim digne cogitans habitationem apud deum, in qua omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum uocati sunt, non enitatur ita uiuere, ut tali habitationi congruat? quod ergo et Iohannes dicit: haec scripsi uobis, ut non peccetis.
5 et si quis pecccauerit, aduocatum habemus ad patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio pro peccatis nostris, non id agit, ut cum securitate peccemus, sed ut recedentes a peccato, si quod admissum est, propter illum aduocatum, quem non habent infideles, minime de indulgentia desperemus.
Augustinus HOME

bnf13367.70

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik