monumenta.ch > Augustinus > § 42
Augustinus, De fide et operibus, § 41 <<<     >>> § 43

Augustinus, De fide et operibus, § 42

1 Nec de his igitur uerbis mitior ulla condicio promittenda est sic in deum credere uolentibus, ut permaneant in perditis moribus, multo minus de illis, ubi apostolus ait: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, tamquam hoc loco aliquid distet inter perire et iudicari, cum alio uerbo hoc idem significatum sit.
2 solent enim scripturae etiam iudicium pro aeterna damnatione ponere, sicut in euangelio dominus loquitur: ueniet hora, in qua omnes qui sunt monumentisaudiantuocemeius; monumentis qui bene fecerunt in resurrectionem uitae; qui autem male egerunt in resurrectionem iudicii.
3 neque hic dictum est (hoc qui crediderunt, illud autem qui non crediderunt', sed: hoc illi qui bene egerunt, illud qui male egerunt.
4 inseparabilis est quippe bona uita a fide, quae per dilectionem operatur; immo uero ea ipsa est bona uita.
5 uidemus itaque resurrectionem iudicii dixisse dominum pro resurrectione damnationis aeternae, de omnibus quippe resurrecturis - ubi procul dubio erunt etiam hi, qui omnino non credunt; neque enim ipsi non sunt in monumentis - duas partes fecit, alios in resurrectionem uitae, alios in resurrectionem iudicii resurrecturos esse declarans.
Augustinus HOME

bnf13367.71

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik